Pro M. Scauro

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.

venio nunc ad testis, in quibus docebo non modo nullam fidem et auctoritatem sed ne speciem quidem esse aut imaginem testium. etenim fidem primum ipsa tollit consensio, quae patefacta est compromisso Sardorum et coniuratione recitata; deinde illa cupiditas quae suscepta est spe et promissione[*](promissione Mai: pr ... A) praemiorum; postremo ipsa natio, cuius tanta vanitas est ut libertatem a servitute nulla re alia nisi mentiendi licentia distinguendam putent.

neque ego[*](ego aio Heinrich) Sardorum querelis moveri nos numquam dico[*](dico suppl. Beier (fort. neque nego ... nos non numquam)) oportere. non sum aut tam inhumanus aut tam alienus a Sardis, praesertim cum frater meus nuper ab eis[*](iis Müller: his A) decesserit, cum rei frumentariae[*](frumentariae Mai: .. u ... A) Cn. Pompei missu praefuisset, qui et ipse illis pro sua fide et humanitate consuluit et eis vicissim percarus et iucundus fuit.

pateat vero hoc perfugium dolori, pateat iustis querelis, coniurationi[*](coniuratiovi A: corr. Beier) via intercludatur, obsaepiatur[*](obsaepiatur Peyron: obsidiatur A) insidiis, neque hoc in Sardis magis quam in Gallis, in Afris, in Hispanis. damnatus est T. Albucius[*](T. Beier: L. A), C. Megaboccus[*](C. et C. Mai)[*](Megabocchus Heinrich, cf. Att. ii. 7. 3 (Μεγάβακχον quendam nominat Plutarch. Crass. 25)) ex Sardinia non nullis etiam laudantibus Sardis. ita fidem maiorem varietas ipsa faciebat. testibus enim aequis, tabulis incorruptis tenebantur.

nunc est una vox, una mens non expressa dolore, sed simulata, neque huius iniuriis, sed promissis aliorum et praemiis excitata. at creditum est aliquando Sardis. et fortasse credetur aliquando, si integri venerint, si incorrupti, si sua sponte, si non alicuius impulsu, si soluti, si liberi. quae si erunt, tamen[*](tamen tum Heinrich) sibi credi gaudeant et mirentur. Cum vero omnia absint, tamen se non respicient, non gentis suae famam perhorrescent?