Pro M. Scauro

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.

num igitur in his criminibus, iudices, residet[*](residet iam Mai: resitetiam A: resident etiam Heinrich) etiam aliqua suspicio? non perpurgata sunt, non refutata, non fracta? qui igitur id factum est? quia dedisti mihi, Triari, quod diluerem, in quo argumentarer, de quo disputarem; quia genus eius modi fuit criminum quod non totum penderet ex teste, sed quod ponderaret iudex ipse per sese[*](sese scripsi (clausulae gratia): se A).

neque vero, iudices, quicquam aliud in ignoto teste facere debemus nisi ut argumento, coniectura, suspicione rerum ipsarum vim naturamque quaeramus. etenim testis non modo afer aut Sardus sane, si ita se isti malunt nominari, sed quivis etiam elegantior ac religiosior impelli, deterreri, fingi, flecti potest; dominus est ipse voluntatis suae, in quo est impunita mentiendi licentia[*](men ... di licen. i. A: suppl. Heinrich).

argumentum vero, quod quidem est[*](quod quidem est Heinrich: quoquedeest A) proprium rei—neque enim ullum aliud argumentum vere vocari potest—rerum[*](rerum quod rerum Kayser) vox est, naturae vestigium, veritatis nota; id qualecumque est, maneat immutabile necesse est; non enim fingitur ab oratore, sed sumitur. qua re, in eo genere accusationis si vincerer, succumberem et cederem; vincerer enim[*](enim Madvig: omni A) re, vincerer causa, vincerer veritate.

agmen tu mihi inducas Sardorum et catervas et me non criminibus urgere, sed Afrorum fremitu terrere conere? non potero equidem disputare, sed ad horum fidem et mansuetudinem confugere, ad ius iurandum iudicum, ad populi Romani aequitatem[*](con ... re. dus. u ... PR ... uitatem A (Peyron): suppl. Beier), qui hanc familiam in hac urbe principem voluit esse, deorum immortalium numen implorare potero, qui semper exstiterunt huic generi nominique fautores.