Pro M. Scauro
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.
altera non minus veri similis et, ut opinor, in Sardinia magis etiam credita, Arinem istum testem atque hospitem, Triari, tuum proficiscentem Romam negotium dedisse liberto ut illi aniculae non ille quidem vim adferret—neque enim erat rectum patronae—sed collum digitulis duobus oblideret, resticula cingeret, ut illa perisse suspendio putaretur.
quae quidem suspicio valuit etiam plus ob hanc causam quod, cum agerent parentalia Norenses omnesque[*](omnesqui A: corr. Heinrich) suo more ex oppido exissent, tum illa est a liberto suspendisse se dicta. discessus autem solitudo ei qui patronam suffocabat fuit quaerenda, illi quae volebat mori non fuit.
confirmata vero suspicio est, quod anu mortua libertus statim tamquam opere confecto Romam est profectus, Aris autem, simul ac libertus de morte uxoris nuntiavit, continuo Romae matrem illam Bostaris duxit uxorem.
en[*](en Schütz: em (ita mox) A: hem Mai) quibus familiis quam foedis, quam contaminatis, quam turpibus datis[*](dedatis Heinrich) hanc familiam, iudices. en quibus testibus commoti, de quo[*](commoti. De quo Müller) homine, de quo[*](de quo homine del. Francken) genere, de quo nomine[*](nomine homine Francken) sententias feratis, obliviscendum[*](feratis, obliv. Francken: feratis. Obliv. priores) vobis putatis? matrum in liberos, virorum in uxores scelera cernitis, crudelitate mixtas libidines videtis immanis; duorum maximorum criminum auctores, quibus criminibus haec tota apud ignaros aut invidos infamata[*](famata A: corr. Schüts) causa est, omni facinore et flagitio deformatos habetis.