De provinciis consularibus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.

omitto iuris dictionem in libera civitate contra leges senatusque consulta, caedis relinquo, libidines praetereo, quarum acerbissimum exstat indicium et ad insignem memoriam turpitudinis et paene ad iustum odium imperi nostri, quod constat nobilissimas virgines se in puteos abiecisse et morte voluntaria necessariam turpitudinem depulisse; nec haec idcirco omitto quod non gravissima sint, sed quia nunc sine teste dico. ipsam vero urbem Byzantiorum fuisse refertissimam atque ornatissimam signis quis ignorat? quae illi exhausti sumptibus bellisque maximis, cum omnis[*](cum omnis Halm.: cumnis P1: cum P2 rell.) Mithridaticos impetus totumque Pontum armatum, effervescentem in Asiam atque erumpentem ore, repulsum et cervicibus interclusum suis sustinerent, tum, inquam, Byzantii et postea signa illa et reliqua urbis ornamenta sanctissime custodita tenuerunt: