De provinciis consularibus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
te imperatore infelicissimo et taeterrimo, Caesonine calventi, civitas libera, et pro eximiis[*](pro eximiis Madv.: proximis codd.) suis beneficiis a senatu et a populo Romano liberata, sic spoliata atque nudata est ut, nisi C. Vergilius[*](C. s. l. add. P1: om. E) legatus, vir fortis et innocens, intervenisset, unum signum Byzantii ex maximo numero nullum haberent. quod fanum in Achaia, qui locus aut lucus in Graecia tota tam sanctus fuit in quo ullum simulacrum, ullum ornamentum reliquum sit? emisti a foedissimo tribuno plebis tum in illo naufragio huius urbis, quam tu idem qui gubernare debueras everteras, tum, inquam, emisti grandi pecunia ut tibi de pecuniis creditis ius in liberos populos contra senatus consulta et contra legem generi tui dicere liceret: id emptum ita vendidisti ut aut ius non diceres aut bonis civis Romanos everteres.