De provinciis consularibus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.

iam vero exercitus noster ille superbissimo dilectu et durissima conquisitione conlectus omnis interiit[*](interit PGE). Magno hoc dico cum dolore: miserandum in modum milites populi Romani capti necati deserti dissipati sunt, incuria fame morbo vastitate consumpti, ut, quod est indignissimum, scelus imperatoris[*](is imperator bk) in patriam exercitumque expiatum[*](in patriam exercitumque expiatum scripsi (Cl. Qu. iv. 175): in poenam exercitus expetitum codd. praeter HGEc (expetitus), w (-am): expetisse Gulielm.: expiatum (sed in exercitum) Kappeyne van de Coppelle (Pis. § 85): poena exercitus expiatum Reid) esse videatur. atque hanc Macedoniam, domitis iam gentibus finitimis barbariaque compressa, pacatam ipsam per se et quietam, tenui praesidio atque exigua manu etiam sine imperio per legatos nomine ipso populi Romani tuebamur; quae nunc consulari imperio[*](cons. imperio ed. R.: consulario PBΣ) atque exercitu ita vexata est vix ut se possit diuturna pace recreare; cum interea quis vestrum hoc non audivit, quis ignorat, Achaeos ingentem pecuniam pendere L. Pisoni quotannis, vectigal ac portorium Dyrrachinorum totum in huius unius quaestum esse conversum, urbem Byzantiorum vobis atque huic imperio fidelissimam hostilem in modum esse vexatam? quo ille, postea quam nihil exprimere ab egentibus, nihil ulla vi a miseris extorquere potuit, cohortis in hiberna misit; iis praeposuit quos putavit fore diligentissimos satellites scelerum, ministros cupiditatum suarum.