Against Vatinius

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.

quaero ex te, Vatini, num quis in hac civitate post urbem conditam tribunos plebis appellarit ne causam diceret? num quis reus in tribunal sui quaesitoris[*](quaestoris Schol.) escenderit[*](escenderit Ang. Maius: ascenderit PBG all. (Verr. iv, § 51): exciderit Schol.) eumque vi deturbarit, subsellia dissiparit, urnas deiecerit[*](deiecerit Schol.: delegerit P rell.), eas denique omnis res in iudicio disturbando commiserit, quarum rerum causa iudicia sunt constituta? sciasne tum fugisse Memmium, accusatores esse tuos de tuis tuorumque manibus ereptos, iudices quaestionum de proximis tribunalibus esse depulsos, in foro, luce, inspectante populo Romano quaestionem, magistratus, morem maiorum, leges, iudices, reum, poenam esse sublatam? haec omnia sciasne diligentia C. Memmi publicis tabulis esse notata atque testata? atque illud etiam quaero, cum[*](cum Ald.: quod codd.), postea quam es postulatus, ex legatione redieris,—ne quis te iudicia defugere arbitretur[*](arbitretur codd.: arbitraretur edd.),— teque, cum tibi utrum velles liceret, dictitaris causam dicere maluisse, qui consentaneum fuerit, cum legationis perfugio uti noluisses, appellatione improbissima te ad auxilium nefarium confugisse?