Against Vatinius

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.

et quoniam legationis tuae facta mentio est, volo[*](volo etiam Hks) audire de te quo tandem senatus consulto legatus sis. de gestu intellego quid respondeas: tua lege, dicis. esne igitur patriae certissimus parricida? spectarasne[*](spectarasne ks: spectarisne P rell.) id, ut patres conscripti ex re publica funditus tollerentur? ne hoc quidem senatui relinquebas, quod nemo umquam ademit, ut legati ex eius ordinis auctoritate legarentur? adeone tibi sordidum consilium publicum visum est, adeo adflictus senatus, adeo misera et prostrata res publica ut non nuntios pacis ac belli, non oratores[*](oratores Schol.: curatores P rell.), non interpretes, non bellici consili auctores, non ministros muneris provincialis senatus more maiorum deligere posset[*](posset edd.: possit codd.)?