Against Vatinius

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.

quaero etiam illud ex te, quod privatus admisisti, in quo certe iam tibi dicere non licebit cum clarissimis viris causam[*](cum clarissimis viris causam P2BΣG (§ 13): cum clarissimi viri causam P1: cum clarissimi viri causa Madv. fort. recte) tuam esse coniunctam, postulatusne sis lege Licinia et Iunia? edixeritne C. Memmius praetor ex ea lege ut adesses die tricensimo[*](tricensimo P1: tricesimo rell.)? cum is dies venisset, fecerisne quod in hac re publica non modo factum antea numquam est, sed[*](est sed PBΣG: sed Garatoni, Madv.) in omni memoria est[*](memoria est Lamb.: mem. sit (ex memoriast) codd.) omnino inauditum? appellarisne tribunos plebis ne causam diceres—levius dixi; quamquam id ipsum esset et novum et non ferendum—sed appellarisne nominatim pestem illius anni, furiam patriae, tempestatem rei publicae, Clodium[*](Clodium secl. Bake). qui tamen cum iure, cum more, cum potestate iudicium impedire non posset, rediit ad illam vim et furorem suum, ducemque se militibus tuis praebuit. in quo ne quid a me[*](a me s. l. P2) dictum in te potius putes quam abs te esse quaesitum, nullum onus imponam mihi testimoni: quae mihi[*](test. quae mihi s. l. P2) brevi tempore ex eodem isto loco video esse dicenda servabo, teque non arguam, sed, ut in ceteris rebus feci, rogabo.