Against Vatinius
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
sic enim ex te quaero. tribunus plebis fuisti,—seiunge te a consule: conlegas habuisti viros fortis novem. ex iis[*](iis P Schol.: his BΣs) tres[*](tres om. Schol.) erant quos tu[*](tu om. Schol.) cotidie sciebas[*](siciebas P: sitiebas BΣ) servare de caelo, quos inridebas, quos privatos esse dicebas[*](quos ... dicebas suppl. in mg. P2); de quibus duos[*](e quibus hos Schol.) praetextatos sedentis vides,—te aediliciam[*](aediliciam om. Schol.) praetextam togam, quam frustra confeceras, vendidisse[*](te (tene ?) ... vendidisse sic distinxi (Cluent. § 84): post vides l. 11 transp. Schuetz, prob. Zielinski, Cl. Qu. iv. 175)!—tertium scis[*](scis Schol.: scies PBΣG) ex illo obsesso atque adflicto tribunatu consularem auctoritatem hominem esse adulescentem consecutum. reliqui sex fuerunt, e quibus partim plane tecum sentiebant, partim medium quendam cursum tenebant: omnes habuerunt[*](habuerunt ed. R.: -ant codd.) leges promulgatas, in iis[*](in iis> in te is PBΣG) multas meus necessarius, etiam de mea sententia, C. Cosconius, iudex noster, quem tu dirumperis cum aedilicium vides.