Against Vatinius
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
volo uti mihi respondeas num quis ex toto conlegio legem sit ausus[*](Ante verba sit ausus opinatur sine auspiciis aut auspiciis sublatis excidisse K. Busche) ferre praeter unum te? quae tanta in te fuerit audacia, quae tanta vis ut, quod[*](quod Goveanus: cum codd.) novem tui conlegae sibi timendum esse duxerint, id unus tu emersus e caeno, omnium facile omnibus rebus infimus contemnendum, despiciendum, inridendum putares? num quem post urbem conditam scias tribunum plebis egisse cum plebe, cum constaret servatum esse de caelo.