Against Vatinius

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.

secundum ea quaero servarisne[*](servarisne s: servarene PBΣG) in eo fidem? num quando tibi moram attulerit quo minus concilium advocares legemque ferres, quod eo die scires de caelo esse servatum? et quoniam hic locus est unus[*](unus est Hs) quem tibi cum Caesare communem esse dicas, seiungam te ab illo, non solum rei publicae causa verum etiam Caesaris, ne qua ex tua summa indignitate labes illius dignitati adspersa videatur. primum quaero num tu senatui causam tuam permittas, quod facit Caesar? deinde, quae sit auctoritas eius qui se alterius facto, non suo defendat? deinde,— erumpet enim aliquando ex me vera vox et dicam sine cunctatione quod sentio,—si iam violentior aliqua in re C. Caesar fuisset, si eum magnitudo contentionis, studium gloriae, praestans animus, excellens nobilitas aliquo impulisset, quod in illo viro et tum ferendum esset et maximis rebus quas postea gessit oblitterandum, id tu tibi, furcifer, sumes, et Vatini latronis ac sacrilegi vox audietur hoc postulantis, ut idem sibi concedatur quod Caesari?