De domo sua ad pontifices

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.

qua re dirumpatur[*](disrumpatur GM) licet ista furia[*](Cf. fax ac furia patriae § 102) atque pestis[*](pestis scripsi: pestis patriae Bait.: om. codd.), audiet[*](audiet Madv.: audiat codd.) haec ex me, quoniam lacessivit: bis servavi rem publicam[*](rem pub. hic add. Kays., ante servavi Garat.), qui[*](qui Garat.: ut codd. praeter w (qui ut): cum Halm) consul togatus armatos vicerim, privatus consulibus armatis cesserim. Vtriusque temporis fructum tuli maximum: superioris, quod ex senatus auctoritate et senatum et omnis bonos meae salutis causa mutata veste vidi, posterioris, quod et senatus et populus Romanus et omnes mortales et privatim et publice iudicarunt sine meo reditu rem publicam salvam esse non posse.

sed hic meus reditus, pontifices, vestro iudicio continetur. nam si vos me in meis aedibus conlocatis, id quod in omni mea causa semper studiis consiliis auctoritatibus sententiisque fecistis, video me plane ac sentio restitutum; sin mea domus non modo mihi non redditur, sed etiam monumentum praebet inimico doloris mei, sceleris sui, publicae calamitatis, quis erit qui hunc reditum potius quam poenam sempiternam putet? in conspectu prope[*](prope GM: propter PBte: praeterea Hbς) totius urbis domus est mea, pontifices; in qua si manet illud non monumentum virtutis[*](virtutis Muell.: urbis codd.: libertatis Naegelsb.), sed sepulcrum inimico nomine inscriptum, demigrandum[*](pos demigrandum add. mihi Halm: i P1 (del. eadem manus): om. rell.) potius aliquo est quam habitandum in ea urbe in qua tropaea de me et de[*](et de me ed. R.) re publica videam constituta.

an ego tantam aut animi duritiam habere aut oculorum impudentiam possim ut, cuius urbis servatorem me esse senatus omnium adsensu totiens iudicarit, in ea possim intueri domum meam eversam, non ab inimico meo sed ab hoste communi, et ab eodem aedem[*](aedem add. Lamb.) exstructam et positam in oculis civitatis, ne umquam conquiescere possit fletus bonorum? Sp. Maeli regnum adpetentis domus est complanata, et, quia illud[*](et quia illud L. Spengel: et qui (si quid k) aliud codd.) aequum accidisse populus Romanus Maelio iudicavit, nomine ipso Aequimaeli iustitia poenae[*](iustitia poenae Halm: stultitia poena codd.) comprobata est. Sp. Cassi domus ob eandem causam est[*](est add. Bait., post eo (eodem Mbke) Klotz) eversa atque in eo loco aedis posita telluris. in Vacci pratis domus fuit M. Vacci, quae publicata est et[*](est et ut cod. w solus ita PBHkbt) eversa ut illius facinus memoria et[*](memoria et codd. praeter P1 (memoriae): facinoris memoria nomine Bait.) nomine loci notaretur. M. Manlius cum ab ascensu Capitoli Gallorum impetum reppulisset, non fuit contentus benefici sui gloria; regnum adpetisse est iudicatus; ergo eius domum eversam duobus lucis convestitam videtis. quam igitur maiores nostri sceleratis ac nefariis civibus maximam poenam constitui posse arbitrati sunt, eandem ego subibo ac sustinebo, ut apud posteros nostros non exstinctor coniurationis et sceleris sed auctor et dux[*](auctores et duces P1G) fuisse videar[*](videantur P1: videamur G)?

hanc vero, pontifices, labem turpitudinis et inconstantiae poterit populi Romani dignitas sustinere, vivo senatu, vobis principibus publici consili, ut domus M. Tulli Ciceronis cum domo Fulvi[*](M. Fulvi Momms.) Flacci ad memoriam poenae publice constitutae coniuncta esse videatur? M. Flaccus quia cum C. Graccho contra salutem rei publicae fecerat ex senatus sententia est interfectus; eius domus eversa et publicata est; in qua porticum post aliquanto Q. Catulus de manubiis Cimbricis fecit. ista autem fax ac furia patriae cum urbem Pisone et Gabinio ducibus cepisset, occupasset, teneret, uno eodemque tempore et clarissimi viri mortui monumenta delebat et meam[*](et meam Hbk: meam et P et pler.: meam etiam G) domum cum Flacci domo coniungebat, ut, qua poena senatus adfecerat eversorem civitatis, eadem iste oppresso senatu adficeret eum quem patres conscripti custodem patriae iudicassent.

hanc vero in Palatio atque in pulcherrimo urbis loco porticum esse patiemini, furoris tribunici, sceleris consularis, crudelitatis coniuratorum, calamitatis rei publicae, doloris mei defixum indicium ad memoriam omnium gentium sempiternam? quam porticum, pro amore quem habetis in rem publicam et semper habuistis, non modo sententiis sed, si opus esset, manibus vestris disturbare cuperetis, nisi quem forte illius castissimi sacerdotis superstitiosa dedicatio deterret.

O rem quam homines soluti[*](soluti Manutius: soluti a (et k) cura liberati PHb2 et pler.: sol. a cura et lib. Angelius) ridere non desinant, tristiores autem sine maximo dolore audire non possint! Publiusne Clodius, qui ex pontificis maximi domo religionem eripuit, is in[*](is in ut Halm ita Hbk: is codd. praeter b (in)) meam intulit? Huncin[*](Huncin codd. praeter G (huncine), t (hunc) kb2 (hunc inq~ in)) vos, qui estis antistites caerimoniarum et sacrorum, auctorem habetis et magistrum publicae religionis? O di immortales!—vos enim haec audire cupio—P. Clodius vestra sacra curat, vestrum numen horret, res omnis humanas religione vestra contineri putat? hic non inludit auctoritati horum omnium qui adsunt summorum virorum, non vestra, pontifices, gravitate abutitur? ex isto ore religionis verbum excidere aut elabi potest? quam[*](quam Lamb.: cum codd.) tu eodem ore, accusando senatum quod severe de religione decerneret, impurissime taeterrimeque violasti.

aspicite[*](Aspicite bis GMb2), pontifices, hominem religiosum et, si vobis videtur, quod est bonorum pontificum, monete eum modum quendam esse religionis: nimium esse superstitiosum non oportere. quid tibi necesse fuit anili superstitione, homo fanatice, sacrificium quod alienae domi fieret invisere? quae autem te tanta mentis imbecillitas tenuit ut non putares deos satis posse placari nisi etiam muliebribus religionibus te implicuisses[*](fort. implicavisses Zielinski)? quem umquam audisti maiorum tuorum, qui et sacra privata coluerunt et publicis sacerdotiis praefuerunt, cum sacrificium bonae deae fieret interfuisse? neminem, ne illum quidem qui caecus est factus. ex quo intellegitur multa in vita falso homines opinari, cum ille, qui nihil viderat sciens quod nefas esset, lumina amisit[*](cum ... amisit codd.: quoniam ... amisit Naegelsb.: cum ... amiserit Hoffmann (Verr. iv, § 123)), istius, qui non solum aspectu sed etiam incesto flagitio et stupro caerimonias polluit, poena omnis oculorum[*](ab oculorum Jeep) ad caecitatem mentis est conversa. hoc auctore tam casto, tam religioso, tam sancto, tam pio potestis, pontifices, non commoveri, cum suis dicat se manibus domum civis optimi evertisse et eam isdem manibus consecrasse[*](non potestis non ... consecrasse (sine signo interrog.) Halm)?