De domo sua ad pontifices

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.

quae tua fuit consecratio? tuleram, inquit, ut mihi liceret. quid? non exceperas ut, si quid ius non esset rogari[*](rogari Brissonius: rogare codd.), ne esset rogatum? ius igitur statuetis esse unius cuiusque vestrum sedis, aras, focos, deos penatis subiectos[*](subiectos b2 et ed. R.: sublatos rell.) esse libidini tribuniciae? in quem quisque per homines concitatos inruerit, quem impetu perculerit, huius domum non solum adfligere, quod est praesentis insaniae quasi tempestatis repentinae, sed etiam in posterum tempus sempiterna religione obligare?

equidem sic accepi, pontifices, in religionibus suscipiendis caput esse interpretari quae voluntas deorum immortalium esse videatur; nec est ulla erga deos pietas nisi sit[*](nisi sit scripsi: si codd. (nisi bkt): si honesta deest (deẽ) Bait.: sine honesta ... opinione Halm) honesta de numine eorum ac mente opinio, ut expeti nihil ab iis, quod sit iniustum atque inhonestum, iustum aut honestum arbitrere[*](ut ... iustum aut honestum arbitrere scripsi (Cl. Qu. iv. 173): ut ... fas esse arbitrere Muell.: cum ... arbitrare (-ere b) codd.: cum ... arbitramur oportere Halm). hominem invenire ista labes, tum cum omnia tenebat, neminem potuit cui meas aedis addiceret, cui traderet, cui donaret. ipse cum loci illius, cum[*](cum k: tum P et pler.) aedium cupiditate flagraret ob eamque causam unam funesta[*](funesta Muell. (§ 42): una (om. Ge) iusta codd.: universa Lamb.: iniusta Ern.: inusta Halm) illa rogatione sua vir bonus dominum se in meis bonis esse voluisset, tamen illo ipso in furore suo non est ausus meam domum, cuius cupiditate inflammatus erat, possidere: deos immortalis existimatis, cuius labore et consilio sua ipsi templa tenuerunt, in eius domum adflictam et eversam per vim[*](vim secl. Momms.: unius Hbk) hominis sceleratissimi nefarium latrocinium inmigrare voluisse?

civis est nemo tanto in populo, extra contaminatam illam et cruentam P. Clodi manum, qui rem ullam de meis bonis attigerit, qui non pro suis opibus in illa tempestate me defenderit. at qui aliqua se[*](se om. P1: post emptionis conl. Halm) contagione praedae, societatis, emptionis contaminaverunt, nullius neque privati neque publici iudici poenam effugere potuerunt. ex his igitur bonis, ex[*](ex cod. Lamb.: om. rell. (quorum Hbk edd. R. et V.)) quibus nemo rem ullam attigit qui non omnium iudicio sceleratissimus haberetur, di immortales domum meam concupiverunt? ista tua pulchra libertas deos penatis et familiaris meos lares expulit, ut se[*](se Garat.: te codd. (a te ... conlocaretur Hk)) ipsa tamquam in captivis sedibus conlocaret?

quid est sanctius, quid omni religione munitius quam domus unius cuiusque civium? hic arae sunt, hic foci, hic di penates, hic sacra, religiones, caerimoniae continentur; hoc perfugium est ita sanctum omnibus ut inde abripi neminem fas sit. quo[*](Quo Hbk: quod P et pler.) magis est istius furor ab auribus vestris repellendus qui, quae maiores nostri religionibus tuta nobis et sancta esse voluerunt, ea iste non solum contra religionem labefactavit, sed etiam ipsius religionis nomine evertit.

at quae dea est? bonam esse oportet, quoniam quidem est abs te dedicata. libertas, inquit, est[*](est (post inquit) om. Hbk). tu[*](Tu P rell. praeter HGMbke (Eam tu)) igitur domi meae conlocasti, quam ex urbe tota[*](totam ut Halm ita b) sustulisti? tu cum conlegas tuos summa potestate praeditos negares[*](vetares Halmio auct. Bait.) liberos esse, cum in templum Castoris aditus esset apertus nemini, cum hunc clarissimum virum, summo genere natum, summis populi beneficiis usum, pontificem et consularem et singulari bonitate et modestia praeditum, quem satis mirari quibus oculis aspicere audeas non queo, audiente populo Romano a pedisequis conculcari iuberes, cum indemnatum me[*](me add. Bait.) exturbares privilegiis tyrannicis inrogatis, cum principem orbis terrae virum inclusum domi contineres, cum forum armatis catervis perditorum hominum possideres[*](obsideres (ops.) Graev. (Balb. § 5)), libertatis simulacrum in ea domo conlocabas, quae domus erat ipsa indicium[*](indicium Nielaendr. auct. Muell.: indicio codd.) crudelissimi tui dominatus et miserrimae populi Romani servitutis? Eumne potissimum libertas domo sua debuit pellere, qui nisi fuisset in servorum potestatem civitas tota venisset?

at unde est ista inventa[*](est ista inventa ut Ge ita PBΣt: inventa est ista Hbς) Libertas? quaesivi enim diligenter. Tanagraea quaedam meretrix fuisse dicitur. eius non longe a Tanagra simulacrum e marmore in sepulcro positum fuit. hoc quidam homo nobilis, non alienus ab hoc religioso libertatis sacerdote, ad ornatum aedilitatis suae deportavit; etenim cogitarat omnis superiores muneris splendore superare. itaque omnia signa, tabulas, ornamentorum quod superfuit in fanis et locis[*](locis Hk: om. rell.) communibus in[*](in Hb2: om. rell. (tota e Gr. bk)) tota Graecia atque insulis omnibus honoris populi Romani causa sane frugaliter domum suam deportavit.

is postea quam intellexit posse se interversa aedilitate a L. Pisone consule praetorem renuntiari, si modo eadem prima littera competitorem habuisset aliquem, aedilitatem duobus in locis, partim in arca, partim in hortis suis conlocavit: signum de busto meretricis ablatum isti dedit, quod esset signum magis istorum[*](istorum licentiae Markland (cf. § 131)) quam publicae libertatis. hanc deam quisquam violare audeat[*](audeat k: audeat et Pb et pler.), imaginem meretricis, ornamentum sepulcri, a fure sublatam, a sacrilego conlocatam? haec me domo mea pellet? haec victrix[*](victrix Ern.: ultrix codd.) adflictae civitatis rei publicae spoliis ornabitur? haec erit in eo monumento quod positum est ut esset indicium oppressi senatus ad memoriam sempiternae[*](sempiternae ut GMe ita PBςt: -am Hbk (cf. § 87)) turpitudinis?