De domo sua ad pontifices
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
erant eo tempore multa etiam alia metuenda. ad servos medius fidius res publica venisset[*](res pub. venisset Halm: res pervenisset codd.); tantum homines impios ex vetere illa coniuratione inustum nefariis mentibus bonorum odium tenebat[*](odium tenebat ed. Hervag.: odiumne (odium ne) tenebat codd. praeter HGMbke (odium retinebat): die Heilung ist noch zu finden Zielinski).
hic tu me etiam gloriari vetas; negas esse ferenda quae soleam de me praedicare, et homo facetus inducis etiam sermonem urbanum ac venustum, me dicere solere esse me Iovem, eundemque dictitare Minervam esse sororem meam. non tam insolens sum, quod Iovem esse me dico, quam ineruditus, quod Minervam sororem Iovis esse existimo; sed tamen ego mihi sororem virginem adscisco, tu sororem tuam virginem esse non sisti. sed vide ne tu te soleas Iovem dicere[*](ducere Muell.), quod tu iure eandem sororem et uxorem appellare possis.
et quoniam hoc reprehendis, quod solere me dicas de me ipso[*](ipso codd. praeter P1 (ipsam): ipsum Muell.) gloriosius praedicare, quis umquam audivit cum ego de me nisi coactus ac necessario dicerem? nam si, cum mihi furta largitiones libidines obiciuntur, ego respondere soleo meis consiliis periculis laboribus patriam esse servatam, non tam sum existimandus de gestis rebus gloriari quam de obiectis confiteri. sed si mihi ante haec durissima rei publicae tempora nihil umquam aliud obiectum est nisi crudelitas eius[*](eius Muell.: illius all. (et om. unius Hb): ea codd. pler.: mea Momms.: et ea Madv.: eaque Halm) unius temporis, cum a patria perniciem depuli, quid? me huic maledicto utrum non respondere an demisse respondere decuit?
ego vero etiam rei publicae semper interesse putavi me illius pulcherrimi facti, quod ex auctoritate senatus consensu bonorum omnium pro salute patriae gessissem, splendorem verbis dignitatemque retinere, praesertim cum mihi uni in hac re publica audiente populo Romano opera mea hanc urbem et hanc rem publicam esse salvam iurato dicere fas fuisset. exstinctum est iam illud maledictum crudelitatis, quod me non ut crudelem tyrannum, sed ut mitissimum parentem omnium civium studiis desideratum, repetitum, arcessitum vident.
aliud exortum est: obicitur mihi meus ille discessus: cui ego crimini respondere sine mea maxima laude non possum. quid enim, pontifices, debeo dicere? peccatine[*](Peccatine Halm: peccati me codd.) conscientia me profugisse? at id quod mihi crimini dabatur non modo peccatum non erat, sed erat res post natos homines pulcherrima. iudicium populi pertimuisse? at id[*](id del. Momms., Bait.) nec propositum ullum fuit, et, si fuisset, duplicata gloria discessissem. bonorum mihi praesidium defuisse? falsum est. me mortem timuisse? turpe est.
dicendum igitur est id, quod non dicerem nisi coactus, —nihil enim umquam de me dixi sublatius adsciscendae laudis causa potius quam criminis depellendi,—dico igitur, et quam possum maxima voce dico: cum omnium perditorum et coniuratorum incitata vis, duce tribuno plebis, consulibus auctoribus, adflicto senatu, perterritis equitibus Romanis, suspensa ac sollicita tota civitate, non tam in me impetum faceret quam per me in omnis bonos, me vidisse, si vicissem, tenuis rei publicae reliquias, si victus essem, nullas futuras. quod cum iudicassem, deflevi coniugis miserae discidium, liberorum carissimorum solitudinem, fratris absentis amantissimi atque optimi casum, subitas fundatissimae familiae ruinas; sed his omnibus rebus vitam anteposui meorum civium, remque publicam concidere[*](concidere G: concedere rell. praeter P1 (condere))[*](considere hoc est, aliquantisper conquiescere Madv.) unius[*](unius meo Hbk) discessu quam omnium interitu occidere malui. speravi, id quod accidit, me iacentem posse vivis viris fortibus excitari; si una cum bonis interissem, nullo modo posse rem publicam[*](rem pub. suppl. Naegelsbach) recreari[*](recreari resuscitari b).
accepi, pontifices, magnum atque incredibilem dolorem: non nego, neque istam mihi adscisco sapientiam quam non nulli in me requirebant, qui me animo nimis fracto esse atque adflicto loquebantur. an ego poteram, cum a tot rerum tanta varietate divellerer, quas idcirco praetereo quod ne nunc quidem sine fletu commemorare possum, infitiari me esse hominem et communem naturae sensum repudiare? tum vero neque illud meum factum laudabile nec beneficium ullum a me in rem publicam profectum dicerem, si quidem ea rei publicae causa reliquissem quibus aequo animo carerem, eamque animi duritiam, sicut corporis, quod cum uritur non sentit, stuporem potius quam virtutem putarem.
suscipere tantos animi dolores, atque ea quae capta urbe accidunt victis stante urbe unum perpeti, et iam se videre distrahi a complexu suorum, disturbari tecta, diripi fortunas, patriae denique causa patriam ipsam amittere, spoliari populi Romani beneficiis amplissimis, praecipitari ex altissimo dignitatis gradu, videre praetextatos[*](praetextatos k: -textos rell.) inimicos nondum morte complorata arbitria petentis funeris: haec omnia subire conservandorum civium causa, atque id cum[*](id cum scripsi: ita cum (ita tum P2BH, ita tum cum e) codd.: ita ut cum Hk: ita pati ut Halm: neque vitare ut Madv.) dolenter adsis non tam[*](adsis non tam (absis bk) codd. praeter P1Me (dolenter asetsis non tam): dolenter feras et sis non tam Bait.) sapiens quam ii qui nihil curant, sed tam amans tuorum ac tui quam communis humanitas postulat, ea laus praeclara atque divina est[*](est G: sit Me: om. P rell.). nam qui ea quae numquam cara ac iucunda duxit animo aequo rei publicae causa deserit, nullam benivolentiam insignem in rem publicam declarat; qui autem ea relinquit rei publicae causa a quibus cum summo dolore divellitur, ei cara patria est, cuius salutem caritati anteponit suorum.