De domo sua ad pontifices
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
quis in meum locum iudicem subdidit? quis meorum amicorum testamentum discessu meo fecit qui mihi non idem tribuerit quod et[*](et del. Bait. (cf. § 87)) si adessem? quis me non modo civis, sed socius recipere contra tuam legem et iuvare dubitavit? denique universus senatus, multo ante quam est lata lex de me, gratias agendas censuit civitatibus iis quae M. Tullium—tantumne? immo etiam—civem optime de re publica meritum, recepissent. et tu unus pestifer civis eum restitutum negas esse civem quem eiectum universus senatus non modo civem, sed etiam egregium civem semper putavit?
at vero, ut annales populi Romani et monumenta vetustatis loquuntur[*](locuntur PHk), Kaeso[*](Kaeso caeso P1: ceso GMe: censor P2 rell.) ille Quinctius et M. Furius Camillus et C. Servilius[*](C. Garat.: M. codd.) Ahala, cum essent optime de re publica meriti, tamen populi incitati vim iracundiamque subierunt, damnatique comitiis centuriatis cum in exsilium profugissent, rursus ab eodem populo placato sunt in suam pristinam dignitatem restituti. quod si his damnatis non modo non imminuit calamitas clarissimi nominis gloriam, sed etiam honestavit (nam etsi optabilius est cursum vitae conficere sine dolore et sine iniuria, tamen ad immortalitatem gloriae plus adfert desideratum esse a suis civibus quam omnino numquam esse violatum), mihi sine ullo iudicio populi profecto, cum amplissimis omnium iudiciis restituto[*](restituto Hς: restitutio P1GMe), maledicti locum aut criminis obtinebit?
fortis et constans in optima ratione civis P. Popilius semper fuit; tamen eius in omni vita nihil est ad laudem inlustrius quam calamitas ipsa; quis enim iam meminisset eum bene de re publica meritum, nisi et ab improbis expulsus esset et per bonos restitutus? Q. Metelli praeclarum imperium in re militari fuit, egregia censura, omnis vita plena gravitatis; tamen huius viri laudem ad sempiternam[*](sempiterni Madv. (§ 112)) memoriam temporis calamitas propagavit. quod si et[*](et del. Lamb.: fort. etiam) illis, qui expulsi sunt inique, sed tamen legibus, reducti inimicis interfectis rogationibus tribuniciis, non auctoritate senatus, non comitiis centuriatis, non decretis Italiae, non desiderio civitatis, iniuria inimicorum probro non fuit, in me, qui profectus sum integer, afui simul cum re publica, redii cum[*](cum re publica, redii cum Pantagathus: cum reip. (r. p. G) dicam codd. (dicam om. k)) maxima dignitate te[*](te k sol.: et b: ad Quir. § 10) vivo, fratre tuo alieno[*](alieno add. Landgraf), altero consule reducente, altero praetore[*](praetore del. Landgraf) patiente[*](patiente Manut.: petente codd. pler.: repetente Halm: referente Klotz: non contradicente Garat. (nam in G est dicente: num non impediente?): quiescente inter alios Muellerus (ad Quir. §§ 15, 18).)[*](Totum locum hoc modo restituit Landgraf Bursian, 1886, ii, p. 227 sq.): te vivo, ⟨uno⟩ fratre tuo ⟨alieno⟩, altero consule reducente, altero patiente Sest. § 87, Pis. § 35), tuum scelus meum probrum putas esse oportere?
ac si me populus Romanus, incitatus iracundia aut invidia, e civitate eiecisset idemque postea mea in rem publicam beneficia recordatus se conlegisset, temeritatem atque iniuriam suam restitutione mea reprehendisset, tamen profecto nemo tam esset amens qui mihi tale populi iudicium non dignitati potius quam dedecori putaret esse oportere. nunc vero cum me in iudicium populi nemo omnium vocarit, condemnari non potuerim qui accusatus non sim, denique ne pulsus quidem ita sim ut, si contenderem, superare non possem, contraque a populo Romano semper sim defensus, amplificatus, ornatus, quid est qua re quisquam mihi se ipsa[*](in ipsa Ern.) populari ratione anteponat?
an tu populum Romanum esse illum putas qui constat ex iis qui mercede conducuntur, qui impelluntur ut vim adferant magistratibus, ut obsideant senatum, optent[*](optant (an cogitant?) malit Mueller) cotidie caedem, incendia, rapinas? quem tu tamen populum nisi tabernis clausis frequentare non poteras, cui populo duces Lentidios, Lollios, Plaguleios, Sergios praefeceras. O speciem dignitatemque populi Romani, quam reges, quam nationes exterae, quam gentes ultimae pertimescant, multitudinem hominum ex servis, ex conductis, ex facinerosis[*](facinerosis P: -orosis B rell.), ex egentibus congregatam!
illa fuit pulchritudo populi Romani, illa forma quam in campo vidisti tum cum etiam tibi contra senatus totiusque Italiae auctoritatem et studium dicendi potestas fuit. ille[*](Ille, ille P2Bt) populus est dominus regum, victor atque imperator omnium gentium, quem illo clarissimo die, scelerate, vidisti tum cum omnes principes civitatis, omnes homines[*](homines add. Halm (Cat. iv, § 14). Num omnium ordinum atque aetatum homines? §§ 50, 75) ordinum atque aetatum omnium suffragium se non de civis sed de civitatis salute ferre censebant, cum denique homines in campum non tabernis sed municipiis clausis venerant[*](venerant Ernesti, prob. Zielinsk.: venerunt codd.).
hoc ego populo, si tum consules aut fuissent in re publica[*](e re pub. Madv.) aut omnino non fuissent, nullo labore tuo praecipiti furori atque impio sceleri restitissem. sed publicam causam contra vim armatam sine publico[*](publico Garal. (Pis. c. 31, Sest. c. 19): populi codd.) praesidio suscipere nolui, non quo mihi P. Scipionis, fortissimi viri, vis in ti. Graccho[*](vis in Ti. Graccho Muell. (Ti. Gracchum Bait.): vis inti P1: vis intima rell. (intima om. GMe): vis ultima Manut.: violentia Momms.: vis in civis Halm: vis in tribuno plebis Jeep: virtus in Ti. Graccho Madv.), privati hominis, displiceret, sed Scipionis factum statim P. Mucius consul, qui in gerenda re publica[*](publica del. Halm, Bait.) putabatur fuisse segnior, gesta[*](re gesta ut Halm ita k) multis senatus consultis non modo defendit, sed etiam ornavit: mihi aut te interfecto cum consulibus, aut te vivo et tecum et cum illis armis decertandum fuit.