De domo sua ad pontifices

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.

quin etiam si decemviri sacramentum in libertatem iniustum iudicassent, tamen, quotienscumque vellet quis, hoc in genere solo rem iudicatam referri[*](referri Faërnus: referre codd.) posse voluerunt; civitatem vero nemo umquam ullo populi iussu amittet invitus. qui cives Romani in colonias Latinas proficiscebantur fieri non poterant Latini, nisi[*](nisi om. P1: ni rell. praeter GM (hi) Hς (qui): Latini, priusquam Latini erant auctores coni. Madv.) erant auctores facti nomenque dederant: qui erant rerum capitalium condemnati non prius hanc civitatem amittebant quam erant in eam recepti, quo vertendi, hoc est mutandi, soli causa venerant. id autem ut esset faciundum, non ademptione civitatis, sed tecti et aquae et ignis interdictione faciebant[*](faciebant codd. prob. Zielinsk.: adigebantur Halm).

populus Romanus L. Sulla dictatore ferente comitiis centuriatis municipiis civitatem ademit[*](alterum ademit suppl. s. l. P2): ademit eisdem agros. de agris ratum est; fuit enim populi potestas; de civitate ne tam diu quidem valuit quam diu illa Sullani temporis arma valuerunt. an vero[*](An vero Lamb.: hanc vero codd.) Volaterranis, cum etiam tum essent in armis, L. Sulla victor re publica reciperata comitiis centuriatis civitatem eripere non potuit, hodieque Volaterrani non modo cives, sed etiam optimi cives fruuntur nobiscum simul hac civitate: consulari homini P. Clodius eversa re publica civitatem adimere potuit concilio advocato, conductis operis non solum egentium, sed etiam servorum, Fidulio principe, qui se illo die confirmat Romae non fuisse?

quod si non fuit, quid te audacius, qui eius nomen incideris[*](⟨in aes⟩ eius nomen incideris Ant. August. (in eius nomen bk): eius nomen in aes incid. Mueller, improb. Zielinsk.)? quid desperatius, qui ne ementiendo quidem potueris auctorem adumbrare meliorem? sin autem is primus scivit, quod facile potuit, qui[*](qui Bait.: quum Klotz: om. codd.) propter inopiam tecti in foro pernoctasset, cur non iuret se Gadibus fuisse, cum tu te fuisse Interamnae probaveris? hoc tu igitur, homo popularis, iure munitam civitatem et libertatem nostram putas esse oportere, ut, si tribuno plebis rogante velitis ivbeatisne Fidulii centum se velle et iubere dixerint, possit unus quisque nostrum amittere civitatem? tum igitur maiores nostri populares non fuerunt, qui de civitate et libertate ea iura sanxerunt quae nec vis temporum nec potentia magistratuum nec praetorum decreta[*](praetorum decreta (edicta?) scripsi: res tum iudicata codd. (tum Hς, iam Halm, om. b: cf. Verr. v. § 12): rerum iudicatarum auctoritas Madv.: rerum iudicia Reid (Cl. Qu. iv. 173)) nec denique universi populi Romani potestas, quae ceteris in rebus est maxima, labefactare possit[*](possit? Muell.).

at tu etiam, ereptor civitatis, legem de iniuriis publicis tulisti Anagnino nescio cui Menullae pergratam[*](pergratam Madv.: per gratiam codd.), qui tibi ob eam legem statuam in meis aedibus posuit, ut locus ipse in tanta tua iniuria legem et inscriptionem statuae refelleret; quae res municipibus Anagninis[*](post Anagninis add. GMbe ornatissimis) multo maiori dolori fuit quam quae idem ille gladiator scelera Anagniae fecerat.

quid? si ne scriptum quidem umquam[*](usquam Gulielm.) est in ista ipsa rogatione, quam se Fidulius negat scivisse, tu autem, ut acta tui praeclari tribunatus hominis dignitate cohonestes, auctorem[*](auctorem codd.: auctoritatem vulg.) amplexeris[*](amplexeris codd. praeter Me (amplecteris))—sed tamen, si nihil de me tulisti quo minus essem non modo in civium numero, sed etiam in eo loco in quo me honores populi Romani conlocarunt, tamenne eum tua voce violabis quem post nefarium scelus consulum superiorum tot vides iudiciis senatus, populi Romani, Italiae totius honestatum, quem ne tunc[*](tunc codd. praeter HbcM (tum) k (tu)) quidem cum aberam negare poteras esse tua lege senatorem? ubi enim tuleras ut mihi aqua et igni[*](igni P1: ignis rell.) interdiceretur? quod C. Gracchus de P. Popilio, Saturninus de Metello tulit, homines seditiosissimi de optimis ac fortissimis civibus: non[*](tulit. Homines ... civibus. non Muell.) ut esset interdictum, quod ferri non poterat, tulerunt, sed ut interdiceretur. Vbi cavisti ne meo me[*](me om. P1) loco censor in senatum legeret? quod de omnibus, etiam quibus damnatis[*](quibusdam codd.) interdictum est, scriptum est in legibus.

quaere haec[*](haec PBb: hoc rell.) ex Clodio, scriptore legum tuarum, iube adesse; latitat omnino, sed, si requiri iusseris, invenient hominem apud sororem tuam occultantem se capite demisso. sed si patrem tuum, civem medius fidius egregium dissimilemque vestri, nemo umquam sanus exsulem appellavit, qui, cum de eo tribunus plebis promulgasset, adesse propter iniquitatem illius Cinnani temporis noluit, eique imperium est abrogatum —si in illo poena legitima turpitudinem non habuit propter vim temporum, in me, cui dies dicta numquam est, qui reus non fui, qui numquam sum a tribuno plebis citatus, damnati poena esse potuit, ea praesertim quae ne in ipsa quidem rogatione praescripta[*](proscripta Graevius) est?

ac vide quid intersit inter illum iniquissimum patris tui casum et hanc fortunam condicionemque nostram. patrem tuum, civem optimum, clarissimi viri filium, qui si viveret, qua severitate fuit, tu profecto non viveres, L. Philippus censor avunculum suum praeteriit in recitando senatu. nihil enim poterat dicere qua re rata non essent quae erant acta in ea re publica, in qua se illis ipsis[*](ipsis per incuriam om. Bait.) temporibus censorem esse voluisset: me L. Cotta, homo censorius, in senatu iuratus dixit se, si censor tum esset cum ego aberam, meo loco senatorem recitaturum fuisse.