De domo sua ad pontifices

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.

utrum, si dies dicta esset, iudicium mihi fuit pertimescendum an sine iudicio privilegium? iudiciumne[*](Iudiciumne? etc. scripsi cum Muellero: Iudicium in causa tam turpi? scil. homo codd. (scil. is homo sum qui etiam si causa esset ignota k) Iudicium? in causa tam turpi scil.: an is homo Garat.)? causa tam turpis scilicet, homo qui[*](qui causam Klotz) eam, si iam esset ignota, dicendo non possem explicare. an quia causam probare non poteram? cuius tanta bonitas est ut ea ipsa non modo se, sed etiam me absentem[*](apsentem P: absente ut Madv. ita Bt) per se probarit. an senatus, an ordines omnes[*](omnes add. Garat.), an ii[*](ii k: hi codd. pler.) qui cuncta ex Italia ad me revocandum convolaverunt, segniores me praesente ad me retinendum et conservandum fuissent, in ea causa quam ipse iam parricida talem dicat fuisse ut me ab omnibus ad meam pristinam dignitatem exspectatum atque revocatum queratur?

an vero[*](At vero Madv.: sed cf. § 79) in iudicio periculi nihil fuit: privilegium pertimui, ne, mihi praesenti si multa inrogaretur, nemo intercederet? tam inops autem ego eram ab amicis aut tam nuda res publica a magistratibus? quid? si vocatae tribus essent, proscriptionem non dicam in me, ita de sua salute merito, sed omnino in ullo civi comprobavissent? an[*](At Lehmann), si ego praesens fuissem, veteres illae copiae coniuratorum tuique perditi milites atque egentes et nova manus[*](nova manus ut Graevius ita k: nova *nus P1 (novanos H): nova Bςt: nova vis P2GMb2) sceleratissimorum consulum corpori meo pepercissent? qui cum eorum omnium crudelitati scelerique cessissem, ne absens quidem luctu meo mentis eorum satiare potui.

quid enim vos uxor mea misera violarat, quam vexavistis, raptavistis, omni crudelitate lacerastis? quid mea filia, cuius fletus adsiduus sordesque lugubres vobis erant iucundae, ceterorum omnium mentis oculosque flectebant? quid parvus filius, quem, quam diu afui, nemo nisi lacrimantem confectumque vidit: quid fecerat quod eum totiens per insidias interficere voluistis? quid frater meus? qui cum aliquanto post meum discessum ex provincia venisset neque sibi vivendum nisi me restituto putaret, cum eius maeror, squalor incredibilis et inauditus omnibus mortalibus miserabilis videbatur, quotiens est ex vestro ferro ac manibus elapsus!

sed quid ego vestram crudelitatem exprobro[*](exprobro Ernesti: expromo codd.) quam in ipsum me ac meos adhibuistis, qui parietibus, qui tectis, qui columnis ac postibus meis hostificum quoddam et nefarium omni imbutum odio bellum intulistis? non enim te arbitror, cum post meum discessum omnium locupletium fortunas, omnium provinciarum fructus, tetrarcharum ac regum bona spe atque avaritia devorasses, argenti et supellectilis meae cupiditate esse caecatum: non existimo Campanum illum consulem cum saltatore conlega, cum alteri totam Achaiam, Thessaliam, Boeotiam, Graeciam, Macedoniam omnemque barbariam, bona civium Romanorum condonasses, alteri Syriam, Babylonem, Persas, integerrimas pacatissimasque gentis, ad diripiendum tradidisses, illos tam cupidos liminum meorum et columnarum et valvarum fuisse.

neque porro illa manus copiaeque Catilinae caementis ac testis tectorum meorum se famem suam expleturas putaverunt; sed ut hostium urbes, nec omnium hostium, verum eorum quibuscum acerbum bellum internecivumque[*](internecivumque Graev. (Phil. xiv, § 7): innocivomque P: intestinumque Bςt et rell.) suscepimus, non praeda adducti sed odio solemus exscindere[*](exscindere Manut.: excipere codd.), quod, in quos propter eorum crudelitatem inflammatae mentes nostrae fuerunt, cum horum etiam tectis et sedibus residere aliquod bellum semper videtur[*](videtur Angelius: videretur codd.) ---

nihil erat latum de me; non adesse eram iussus, non citatus afueram; eram etiam tuo iudicio civis incolumis, cum domus in Palatio, villa in Tusculano, altera ad alterum consulem transferebatur—scilicet eos consules vocabant[*](scilicet eos consules vocabant scripsi (§ 9 Cl. Qu. iv. 173): sic enim vocabantur Reid: senatus consules vocabant P rell. praeter GM (senatus consulta volabant): senatum consules vocabant (non vocab. Naegelsb.) edd. recc. (Sest. § 41): sectores advolabant Rau: sarraca convolabant Madv.: cenatum consules vocabant Halm)—columnae marmoreae ex aedibus meis inspectante populo Romano ad socrum consulis portabantur, in fundum autem vicini consulis non instrumentum aut ornamenta villae, sed etiam arbores transferebantur, cum ipsa villa non praedae cupiditate —quid enim erat praedae?—sed odio et crudelitate funditus everteretur. domus ardebat in Palatio non fortuito, sed oblato incendio; consules epulabantur et in coniuratorum gratulatione versabantur, cum alter se Catilinae delicias, alter Cethegi consobrinum fuisse diceret.

hanc ego vim, pontifices, hoc scelus, hunc furorem meo corpore opposito ab omnium bonorum cervicibus depuli, omnemque impetum discordiarum, omnem diu conlectam vim improborum, quae inveterata compresso odio atque tacito iam erumpebat nancta[*](nanctã P: nactam G: in actum P2BHkt) tam audacis duces, excepi meo corpore. in me uno consulares faces iactae manibus tribuniciis, in me omnia, quae ego quondam rettuderam[*](retuderam Mt (rotud. H, contud. k): retunderam PB), coniurationis nefaria tela adhaeserunt. quod si, ut multis fortissimis viris placuit, vi et armis contra vim decertare voluissem, aut vicissem cum magna internecione improborum, sed tamen civium, aut interfectis bonis omnibus, quod illis optatissimum erat[*](erat k: fuisset Lg. 9: om. rell.), una cum re publica concidissem.