De domo sua ad pontifices
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
videbam vivo senatu populoque Romano celerem mihi summa cum dignitate reditum, nec intellegebam fieri diutius posse ut mihi non liceret esse in ea re publica quam ipse servassem. quod si non liceret, audieram et legeram clarissimos nostrae civitatis viros se in medios hostis ad perspicuam mortem pro salute exercitus iniecisse: ego pro salute universae rei publicae dubitarem[*](dubitarem ⟨me devovere qui⟩ hoc mel. cond. essem coni. Halm) hoc meliore condicione esse quam Decii, quod illi ne auditores quidem suae gloriae, ego etiam spectator meae laudis esse potuissem? itaque infractus furor tuus inanis faciebat impetus; omnem enim vim omnium sceleratorum acerbitas mei casus exceperat; non erat in tam immani iniuria tantisque ruinis novae crudelitati locus.
Cato fuerat proximus. quid ageres? non erat ut, qui modus amoribus[*](amoribus scripsi: moribus codd.: odiis A. C. Clark.) fuerat, idem esset iniuriae[*](Locus varie emendatus: quod ageres non erat nisi ut qui mihi dux omnibus in rebus fuerat idem socius esset iniuriae Lamb.: Quid ageres? non erat ut qui mihi socius laboris fuerat idem esset iniuriae Muell.). quid posses[*](Quid? posses etc. Bait.)? extrudere ad Cypriam pecuniam? praeda perierit. Alia non deerit; hinc modo amandandus est[*](hinc modo amandandus est Muell.: hunc modo amandatum esse in mg. b: hanc modo amandas esse P1H: hanc modo amandatas (-is, -o, -am) esse rell. (amandandam k, et mg. c): hunc modo amandemus Madv. invisus] invitus Lamb.). sic M. Cato invisus quasi per beneficium Cyprum relegatur. eiciuntur duo, quos videre improbi non poterant, alter per honorem turpissimum, alter per honestissimam calamitatem.
atque ut sciatis non hominibus istum sed virtutibus hostem semper fuisse, me expulso, Catone amandato, in eum ipsum se convertit quo auctore, quo adiutore in contionibus ea quae gerebat omnia quaeque gesserat se et fecisse[*](et fecisse Gulielm.: effecisse codd. praeter M (fecisse)) et facere dicebat: Cn. Pompeium, quem omnium iudicio longe principem esse civitatis videbat, diutius furori suo veniam daturum non arbitrabatur. qui ex eius custodia per insidias regis[*](regis Armenii Lahmeyer) amici filium hostem captivum surripuisset, et ea iniuria virum fortissimum lacessisset, speravit isdem se copiis cum illo posse confligere quibuscum ego noluissem bonorum periculo dimicare, et primo quidem adiutoribus consulibus; postea fregit foedus Gabinius, Piso tamen in fide mansit.
quas iste tum caedis, quas lapidationes, quas fugas fecerit, quam facile ferro cotidianisque insidiis, cum iam a firmissimo robore copiarum suarum relictus esset, Cn. Pompeium foro curiaque privarit domique continuerit[*](domique (domuique?) continuerit scripsi (§ 110): domumque P2HBbtς (domiumque P1, omniumque GM) coniecerit codd. (om. P1): compulerit Halm (Har. Resp. § 58)), vidistis: ex quo iudicare potestis quanta vis illa fuerit oriens et congregata, cum haec Cn. Pompeium terruerit iam distracta et exstincta.
haec vidit in sententia dicenda Kalendis Ianuariis vir prudentissimus et cum rei publicae, cum mihi, tum etiam veritati amicissimus, L. Cotta, qui legem de meo reditu ferendam non censuit; qui me consuluisse rei publicae, cessisse tempestati, amiciorem vobis ceterisque civibus quam mihi[*](mihi mihi acta est P1BtHG: in P verba acta est deleta sunt: mihi ac meis Naugerius (1): mihi ac te me k ed. V.: num mihi hac (s. ea) tempestate? exstitisse P2: expetiisse P1Bt (-isse b)) exstitisse, vi, armis, dissensione[*](dissensione codd.: discriptione Muell. (descript. Madv.), cf. § 129) hominum et[*](et P2 rell.: aut P1 (ad caedem vulg.)) caede instituta[*](instituta instaurata Reid, cf. § 6) novoque dominatu pulsum esse dixit; nihil de meo capite potuisse ferri, nihil esse iure scriptum[*](iure scriptum Lamb.: inscriptum P rell. praeter GM (proscriptum)) aut posse valere, omnia contra leges moremque maiorum temere, turbulente, per vim, per furorem esse gesta. quod si illa lex esset, nec referre ad senatum consulibus[*](consulibus mg. Lamb.: consules codd.) nec sententiam dicere sibi licere; quorum utrumque cum fieret, non oportere ut de me lex ferretur decerni, ne illa quae nulla esset esse lex iudicaretur. sententia verior, gravior, melior, utilior rei publicae nulla esse potuit; hominis enim scelere et furore notato similis a re publica labes in posterum demovebatur.
neque hoc Cn. Pompeius, qui ornatissimam de me sententiam dixit, vosque, pontifices, qui me vestris sententiis auctoritatibusque defendistis, non vidistis, legem[*](legem hic suppl. Muell.: post illam Lamb.) illam esse nullam, atque esse potius flammam temporis, interdictum sceleris, vocem furoris; sed prospexistis ne quae[*](ne quae P2: ne qua B rell. (neque P1)) popularis in nos aliquando invidia redundaret, si sine populi iudicio restituti videremur. eodemque consilio M. Bibuli, fortissimi viri, senatus sententiam secutus est, ut vos de mea domo statueretis, non quo dubitaret quin ab isto nihil legibus, nihil religionibus, nihil iure esset actum, sed ne quis oreretur[*](oreretur Halm: ororetur P1: oriretur rell.) aliquando in tanta ubertate improborum qui in meis aedibus aliquam religionem residere diceret. nam legem quidem istam nullam esse, quotienscumque de me senatus sententiam dixit, totiens iudicavit[*](iudicavitsic distinxi, Halmium secutus, prob. Zielinski: iudicavit, quoniam ... dicere vetabatur. Atque etc. ed. R.). quoniam quidem scripto illo istius sententiam dicere vetabatur[*](vetabatur corr. rec. man. in P: videbatur P1 rell.),
atque hanc rem par illud simile, Piso et Gabinius, vidit, homines legum iudiciorumque metuentes, cum frequentissimus senatus eos ut de me referrent cotidie flagitaret, non se rem improbare dicebant, sed lege istius impediri. erat hoc verum; nam impediebantur, verum ea lege quam idem iste de Macedonia Syriaque tulerat. hanc tu, P. Lentule, neque privatus neque consul legem esse umquam putasti. nam tribunis plebis referentibus sententiam de me designatus consul saepe dixisti; ex Kalendis Ianuariis, quoad perfecta res est, de me rettulisti, legem promulgasti, tulisti; quorum tibi, si esset illa lex, nihil liceret. at etiam Q. Metellus, conlega tuus, clarissimus vir, quam legem esse homines alienissimi a P. Clodio iudicarent, Piso et Gabinius, eam nullam esse frater P. Clodi, cum de me ad senatum tecum una rettulit, iudicavit.