De domo sua ad pontifices

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.

de hac igitur lege dicimus, quasi[*](quasi Madv.: quae codd.) iure rogata videatur, cuius quam quisque partem tetigit digito voce praeda[*](praeda del. Jordan: praedicatione coni. Halm) suffragio, quocumque venit, repudiatus convictusque discessit?

quid si iis verbis scripta est ista proscriptio ut se ipsa dissolvat? est enim:

qvod M. Tvllivs falsvm senatvs consvltvm rettvlerit.
si igitur rettulit falsum senatus consultum, tum est rogatio: si non rettulit, nulla est[*](estfort. praestat est? Mueller). satisne tibi videtur a senatu iudicatum me non modo non ementitum esse auctoritatem eius ordinis, sed etiam unum post urbem conditam diligentissime senatui paruisse? quot modis doceo legem istam, quam vocas, non esse legem? quid? si etiam pluribus de rebus uno sortitore tulisti[*](sortitore tulisti Madv.: sortitu retulisti (retulis P1) codd.: una sortitione tulisti Halm, fort. recte), tamenne arbitraris id quod M. Drusus in legibus suis[*](suis bk: tuis codd. pler.) plerisque, perbonus[*](perbonus scripsi: bonus Naugerius (1): in bonis P rell. praeter HGMk (bonis): clarissimus Lahmeyer, innocens Muell., nobilissimus Klotz) ille vir, M. Scauro et L. Crasso consiliariis[*](consiliariis Madv.: consularis codd.) non obtinuerit, id te posse, omnium facinorum et stuprorum hominem[*](omnium fac. et stup. hominem scripsi: hominum (omnium HMς, hominem G) fac. et stup. omnium P rell.: hominem fac. et stup. omnium Bait.), decumis et Clodiis auctoribus obtinere?

tulisti de me ne reciperer, non ut exirem, quem tu ipse non poteras dicere non licere esse Romae. quid enim diceres? damnatum? certe non. expulsum? qui licuit? sed tamen ne id quidem est scriptum, ut exirem; poena est, qui receperit, quam omnes neglexerunt; eiectio nusquam est. verum sit: quid? operum publicorum exactio, quid? nominis inscriptio tibi num aliud videtur esse ac meorum bonorum direptio? praeterquam quod ne id quidem per legem Liciniam, ut ipse tibi curationem ferres, facere potuisti. quid? hoc ipsum quod nunc apud pontifices agis, te meam domum consecrasse, te monumentum fecisse in meis aedibus, te signum dedicasse, eaque te ex una rogatiuncula fecisse, unum et idem videtur esse atque id quod de me ipso nominatim tulisti?

tam hercule[*](hercule P1Hk: hercle P2Bt) est unum quam quod idem tu lege una tulisti, ut Cyprius rex, cuius maiores huic populo socii atque amici semper fuerunt, cum bonis omnibus sub praeconem subiceretur et exsules Byzantium reducerentur. eidem, inquit, utraque de re negotium dedi. quid? si eidem negotium dedisset[*](dedisset k ed. R.: dedisses rell.) ut in Asia cistophorum flagitaret, inde iret in Hispaniam, cum Romam[*](Romam Garat.: Romae codd. (Roma k): inde Lamb.) decessisset, consulatum ei petere liceret, cum factus esset, provinciam Syriam obtineret,—quoniam de uno homine scriberet, una res esset?

quod si iam populus Romanus de ista re consultus esset et non omnia per servos latronesque gessisses, nonne fieri poterat ut populo de Cyprio rege placeret, de exsulibus Byzantiis displiceret? quae est, quaeso, alia vis, quae[*](quaeso mg. Lamb.: quasi codd. praeter t (enim)) sententia Caeciliae legis et Didiae nisi haec, ne populo necesse sit in coniunctis rebus compluribus aut id quod nolit accipere aut id quod velit repudiare?

quid? si per vim tulisti, tamenne lex est? aut quicquam iure gestum videri potest quod per vim gestum esse constet? an, si in ipsa latione tua capta iam urbe lapides iacti, si manus conlata non est, idcirco tu ad illam labem atque eluviem[*](eluiem P1: luem Georges) civitatis sine summa vi pervenire potuisti?

cum in tribunali Aurelio conscribebas palam non modo liberos sed etiam servos, ex omnibus vicis concitatos, vim tum videlicet non parabas[*](signa interrog. post parabas et reliqua auct. Wolf. del. Muell.); cum edictis tuis tabernas claudi iubebas, non vim imperitae multitudinis, sed hominum honestorum modestiam prudentiamque quaerebas; cum arma in aedem Castoris comportabas, nihil aliud nisi uti ne quid per vim agi posset machinabare; cum vero gradus Castoris convellisti ac removisti, tum, ut modeste tibi agere liceret, homines audacis ab eius templi aditu atque ascensu reppulisti; cum eos qui in[*](in add. Momms.) conventu virorum bonorum verba de salute mea fecerant adesse iussisti, eorumque advocationem manibus ferro lapidibus discussisti, tum profecto ostendisti vim tibi maxime displicere.

verum haec furiosa vis vaesani tribuni plebis facile superari frangique potuit virorum bonorum vel virtute vel multitudine. quid? cum Gabinio Syria dabatur, Macedonia Pisoni, utrique infinitum imperium, ingens pecunia, ut tibi omnia permitterent, te adiuvarent, tibi manum, copias, tibi suos spectatos[*](spectatos auct. Koch, Muell.: speratos codd. praeter Hbk (paratos): perditos Lahmeyer) centuriones, tibi pecuniam, tibi familias compararent, te suis sceleratis contionibus sublevarent, senatus auctoritatem inriderent, equitibus Romanis mortem proscriptionemque minitarentur, me terrerent minis, mihi caedem et dimicationem denuntiarent, meam domum refertam viris bonis per amicos suos complerent proscriptionis metu, me frequentia nudarent virorum bonorum, me praesidio spoliarent senatus, pro me non modo pugnare amplissimum ordinem, sed etiam plorare et supplicare mutata veste prohiberent, ne tum quidem vis erat?

quid igitur ego cessi[*](gessi codd. pler.), aut qui timor fuit? non dicam in me: fac me timidum esse natura: quid? illa tot virorum fortissimorum milia, quid? nostri equites Romani, quid? senatus, quid? denique omnes boni, si nulla erat vis, cur me flentes potius prosecuti sunt quam aut increpantes retinuerunt aut irati reliquerunt? an hoc timebam, si mecum ageretur more institutoque maiorum, ut possem praesens sustinere?