De domo sua ad pontifices
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
data merces est erroris mei magna, pontifices, ut me non solum pigeat stultitiae meae sed etiam pudeat, qui, cum me non repentinum aliquod tempus meum, sed veteres multo ante suscepti et provisi labores cum viro fortissimo et clarissimo coniunxissent, sim passus a tali amicitia distrahi me[*](me add. Lahmeyer, post sim Lange), neque intellexerim quibus aut ut apertis inimicis obsisterem aut ut insidiosis[*](invidiosis Lange) amicis non crederem. proinde desinant aliquando me isdem inflare verbis: quid sibi iste vult? nescit quantum auctoritate valeat, quas res gesserit, qua dignitate sit restitutus? cur ornat eum a[*](a Hk: om. PB all.) quo desertus est?
ego vero neque me tum desertum puto sed paene deditum, nec quae sint in illa rei publicae flamma gesta contra me, neque quo modo, neque per quos, patefaciundum[*](patefaciundum PHG: -endum Bkt vulg.) mihi esse arbitror. si utile rei publicae fuit haurire me unum pro omnibus illam indignissimam calamitatem, etiam hoc utile est, quorum id scelere conflatum sit, me occultare et tacere. illud vero est hominis ingrati tacere, itaque libentissime praedicabo Cn. Pompeium studio et auctoritate aeque atque[*](atque add. Klotz: ut ed. V. (ut aeque unum k)) unum quemque vestrum, opibus, contentione, precibus, periculis denique praecipue pro salute mea laborasse. hic tuis, P. Lentule[*](Publi PBHet), cum tu nihil aliud dies et noctes nisi de salute mea cogitares, consiliis omnibus interfuit; hic tibi gravissimus auctor ad instituendam, fidelissimus socius ad comparandam, fortissimus adiutor ad rem perficiendam fuit; hic municipia coloniasque adiit; hic Italiae totius auxilium cupientis imploravit, hic in senatu princeps sententiae fuit; idemque cum[*](cum s. l. vetus manus in P.) sententiam[*](sententiam (causam ?) supplet A. C. Clark. Confert Rueck Sest. § 129: cum vir is qui ... patriae conservatae dedit) dixisset, tum etiam pro salute mea populum Romanum obsecravit.
qua re istam orationem qua es usus omittas licet, post illam sententiam quam dixeram de annona pontificum animos esse mutatos; proinde quasi isti aut de Cn. Pompeio aliter atque ego existimo sentiant, aut quid mihi pro exspectatione populi Romani, pro Cn. Pompei meritis erga me, pro ratione mei temporis faciendum fuerit ignorent, aut etiam, si cuius forte pontificis animum, quod certo scio aliter esse, mea sententia offendit, alio modo sit constituturus aut de religione pontifex[*](pontifex Gulielmius: pontifices codd. praeter kM (-um) Hbc (-is)) aut de re publica civis quam eum aut caerimoniarum ius aut civitatis salus coegerit.
intellego, pontifices, me plura extra causam dixisse quam aut opinio tulerit[*](tulerat Graev.) aut voluntas mea; sed cum me purgatum vobis esse cuperem, tum etiam vestra in me attente audiendo benignitas provexit orationem meam. sed hoc compensabo brevitate eius orationis quae pertinet ad ipsam causam[*](causam ut cod. Car. Steph. ita t: rem k: cognitionem remque vestram b: om. rell.) cognitionemque vestram; quae cum sit in ius religionis et in ius rei publicae distributa, religionis partem, quae multo est verbosior, praetermittam[*](praetermittens HGMek), de iure rei publicae dicam.
quid est enim aut tam adrogans quam de religione, de rebus divinis, caerimoniis, sacris pontificum conlegium docere conari, aut tam stultum quam, si quis quid in vestris libris invenerit, id narrare vobis, aut tam curiosum quam ea scire velle de quibus maiores nostri vos solos et consuli et scire voluerunt? nego potuisse iure publico, legibus iis quibus haec civitas utitur, quemquam civem ulla eius modi calamitate adfici sine iudicio: hoc iuris in hac civitate etiam tum cum reges essent dico fuisse, hoc nobis esse a maioribus traditum, hoc esse denique proprium liberae civitatis, ut nihil de capite civis aut de bonis sine iudicio senatus aut populi aut eorum qui de quaque re constituti iudices sint detrahi possit.
videsne me non[*](non om. tw Lamb. (radicitus ... meque illud Osiander: radicitus ... atque illud Kayser)) radicitus evellere omnis actiones tuas neque illud agere, quod apertum est, te omnino nihil gessisse iure, non fuisse tribunum plebis, hodie[*](hodie hoc G, hunc M, om. e (Balb. § 51)) esse patricium? dico apud pontifices, augures adsunt: versor in medio iure publico.
quod est, pontifices, ius adoptionis? nempe ut is adoptet qui neque procreare iam liberos possit, et cum potuerit sit expertus. quae deinde causa cuique sit adoptionis, quae ratio generum ac dignitatis, quae sacrorum, quaeri a pontificum conlegio solet. quid est horum in ista adoptione quaesitum? adoptat annos viginti natus, etiam minor, senatorem. liberorumne causa? at procreare potest; habet uxorem, suscipiet[*](suscepit bς) ex ea[*](ex ea Ge: ab ea M: iam P rell. praeter bc (etiam)) liberos; exheredabit igitur pater filium[*](filium ? Baiter).
quid? sacra Clodiae gentis cur intereunt, quod in te est? quae omnis notio pontificum, cum adoptarere[*](adoptarere Lamb.: adoptare PBe: -aret HGMbςt), esse debuit: nisi forte ex te ita quaesitum est, num perturbare[*](perturbare Bt: -ari P1 rell.) rem publicam seditionibus velles et ob eam causam adoptari, non ut eius filius esses, sed ut tribunus plebis fieres et funditus everteres civitatem. respondisti, credo, te ita velle. Pontificibus bona causa visa est: adprobaverunt. non aetas eius qui adoptabat est quaesita, ut in[*](in Manutius: om. codd.) Cn. Aufidio, M. Pupio, quorum uterque nostra memoria summa senectute alter Oresten, alter Pisonem adoptavit, quas adoptiones sicut alias innumerabilis hereditates nominis pecuniae sacrorum secutae sunt. tu neque Fonteius es, qui esse debebas, neque patris heres, neque amissis sacris paternis in haec adoptiva venisti. ita perturbatis sacris, contaminatis gentibus, et quam deseruisti et quam polluisti, iure Quiritium legitimo tutelarum et hereditatium[*](hereditatium PBGt: -tum HMeς) relicto, factus es eius filius contra fas cuius per aetatem pater esse potuisti.