De domo sua ad pontifices

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.

erant qui deos immortalis—id quod ego sentio—numine suo reditum meum dicerent comprobasse; non nulli autem illam rem[*](illam rem vilitatem Jeep: illam del. Ern.) ad illam[*](illam (ante rationem) codd.: ipsam Muell.: aliam Gesner.) rationem coniecturamque revocabant, qui, quod in meo reditu spes oti et concordiae sita videbatur, in discessu autem cotidianus seditionis timor, iam paene belli depulso metu commutatam annonam esse dicebant; quae quia rursus in meo reditu facta erat durior, a me, cuius adventu fore vilitatem boni viri dictitabant, annona flagitabatur. ego denique non solum ab operis tuis impulsu tuo nominabar, sed etiam, depulsis ac dissipatis tuis copiis, a populo Romano universo, qui tum in Capitolium convenerat, cum illo die minus valerem, in senatum nominatim vocabar.

veni exspectatus; multis iam sententiis dictis rogatus sum sententiam; dixi rei publicae saluberrimam, mihi necessariam. petebatur a me frumenti copia, annonae vilitas: possem aliquid in ea re necne ratio[*](in ea re necne ratio ut coni. Garat ita t: in ea regeneratio PBς: in ea re ... ratio G: in ea re gerenda Hbς) non habebatur. flagitabar bonorum expostulatione: improborum convicia sustinere non poteram. delegavi amico locupletiori, non quo illi ita de me merito onus illud imponerem—succubuissem enim potius ipse—sed quia videbam id quod omnes, quod nos de Cn. Pompeio polliceremur, id illum fide consilio virtute auctoritate felicitate denique sua facillime perfecturum.

itaque sive hunc di immortales fructum mei reditus populo Romano tribuunt[*](tribuerunt Lange), ut, quem ad modum discessu meo frugum inopia, fames, vastitas, caedes, incendia, rapinae, scelerum impunitas, fuga, formido, discordia fuisset, sic reditu ubertas agrorum, frugum copia, spes oti, tranquillitas animorum, iudicia, leges, concordia populi, senatus auctoritas mecum simul reducta videantur[*](videatur G), sive egomet aliquid adventu meo, consilio, auctoritate[*](meo consilio auctoritate s. l. P2), diligentia pro tanto beneficio populi Romani[*](populi Romani b Lamb.: -o -o Hk: p. r. aut PR. codd. pler.) praestare debui: praesto, promitto, spondeo,—nihil dico amplius, hoc quod satis est huic tempori dico,—rem publicam annonae nomine in id discrimen quo[*](quo G1: quod P rell.) vocabatur non esse venturam.

num igitur in hoc officio, quod fuit praecipue meum, sententia mea reprehenditur? rem maximam fuisse[*](fuisse potuisse PBt) summi[*](summi summique Muell.: et summi Momms.)que periculi, non solum a fame[*](a fame Halm (§ 25): ea me PBt: eam HGMke), sed etiam a caede[*](cedibus GMe) incendiis vastitate, nemo negat, cum ad causam caritatis accederet iste speculator communium miseriarum, qui semper ex[*](ex P1: in P2 rell.) rei publicae malis sceleris sui faces inflammaret. negat[*](Negatet negas et negant coni. Halm: negatis Lahmeyer: num Sed negas?) oportuisse quicquam uni extra ordinem decerni[*](decerni dari D. Serruys: decerna P1). non iam tibi sic respondebo ut ceteris, Cn. Pompeio plurima, periculosissima, maxima mari terraque bella extra ordinem esse commissa: quarum rerum si quem paeniteat, eum victoriae populi Romani paenitere.

non ita tecum ago; cum his[*](his iis Muell.) haec a me haberi oratio potest[*](potest Hbς: est P rell. praeter GMe (posset): habenda oratio est cod. Car. Steph. et in mg t) qui ita disputant, se, si qua res ad unum deferenda sit, ad Cn. Pompeium delaturos potissimum; sed se extra ordinem nihil cuiquam dare; cum[*](cum quod Karsten) Pompeio datum sit, id se pro dignitate hominis ornare et tueri solere. Horum ego sententiam ne laudem impedior Cn. Pompei triumphis, quibus ille, cum esset extra ordinem ad patriam defendendam vocatus, auxit nomen populi Romani imperiumque honestavit: constantiam probo, qua mihi quoque utendum fuit, quo ille auctore extra ordinem bellum cum Mithridate Tigraneque gessit.

sed cum illis possum tamen aliquid disputare: tua vero quae tanta impudentia est ut audeas dicere extra ordinem dari nihil cuiquam oportere? qui cum lege nefaria Ptolomaeum[*](Ptolomaeum codd.: Ptolem. k edd. (Sest. § 57)), regem Cypri, fratrem regis Alexandrini, eodem iure regnantem causa incognita publicasses, populumque Romanum scelere obligasses, cum in eius regnum bona fortunas patrocinium[*](patrocinium codd.)[*](oxymori figura Lange): latrocinium post Nauger. edd.: patrimonium, ⟨vim⟩ A. C. Clark) huius imperi inmisisses, cuius cum patre avo maioribus societas nobis et amicitia fuisset, huius pecuniae deportandae et, si ius[*](si ius Halm: si quis codd.) suum defenderet, bello gerendo M. Catonem praefecisti.

dices: quem virum! sanctissimum, prudentissimum, fortissimum, amicissimum rei publicae, virtute, consilio, ratione vitae mirabili ad laudem et prope singulari! sed quid ad te, qui negas esse verum quemquam ulli rei publicae[*](negotio rei pub. b2: rei pub. parti coni. Muell.) extra ordinem praefici? atque in hoc solum inconstantiam redarguo tuam[*](post verba redarguo tuam habent omnes codd. qui in ipso Catone: del. Clark ut gloss. ad in hoc: qui= vi = videlicet (Caec. § 88). Quid in ipso Catone Mommsen: Neque in hoc ... sed etiam in ipso Catone Muell.: Neque in hoc ... qui in ipso Catone ⟨deligendo inconstans fueris; nam⟩ quem tu, etc. Rueck.): quem tu in ea re[*](in ea re scripsi: in eo codd. (om. b): in eo negotio Halm (§ 23)) non pro illius dignitate produceres, sed pro tuo scelere subduceres[*](produceres ... subduceres ⟨eum⟩ quem Reid: produxeras ... subduxeras quem codd.), quem tuis Sergiis, Lolliis, Titiis ceterisque caedis et incendiorum ducibus obieceras, quem carnificem civium, quem indemnatorum necis principem, quem crudelitatis auctorem fuisse dixeras, ad hunc[*](hunc ad Reid) honorem et imperium extra ordinem nominatim rogatione tua detulisti. et tanta fuisti intemperantia ut illius tui sceleris rationem occultare non posses: