De domo sua ad pontifices

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.

O Q. Catule!—patremne appellem ante an[*](ante an Momms.: an ante Halm: an codd.) filium? recentior enim memoria fili est et cum meis rebus gestis coniunctior—tantumne te fefellit, cum mihi summa et cotidie maiora praemia in re publica fore putabas? negabas fas esse duo consules esse in hac civitate inimicos rei publicae: sunt inventi qui senatum tribuno furenti constrictum traderent, qui pro me patres conscriptos deprecari et populo supplices esse edictis atque imperio vetarent, quibus inspectantibus domus mea disturbaretur, diriperetur, qui denique ambustas fortunarum mearum reliquias suas[*](tuas PHGe: suas in k: in suas Halm) domos comportari iuberent.

venio nunc ad patrem. tu, Q. Catule, M. Fulvi domum, cum is fratris tui socer fuisset, monumentum tuarum manubiarum esse voluisti, ut eius qui perniciosa rei publicae consilia cepisset omnis memoria funditus ex oculis hominum ac mentibus tolleretur. hoc si quis tibi aedificanti illam porticum diceret, fore tempus cum is tribunus plebis, qui auctoritatem senatus, iudicium bonorum omnium neglexisset, tuum monumentum consulibus non modo inspectantibus verum adiuvantibus disturbaret, everteret[*](disturbaret everteret b2k: -are -ere PH rell. praeter G (disturbaret evertere): disturbare, evertere auderet Naegelsb.), idque cum eius civis qui rem publicam ex senatus auctoritate consul defendisset domo coniungeret, nonne responderes id nisi eversa civitate accidere non posse?

at videte hominis intolerabilem audaciam cum proiecta quadam et effrenata cupiditate. monumentum iste umquam aut religionem ullam excogitavit[*](cogitavit Lamb.)? habitare laxe et magnifice voluit duasque et magnas et nobilis domos coniungere. eodem puncto temporis quo meus discessus isti causam caedis eripuit, a Q. Seio contendit ut sibi domum venderet: cum ille id negaret, primo se luminibus eius esse obstructurum minabatur. adfirmabat Postumus se vivo illam domum istius numquam futuram. acutus adulescens ex ipsius sermone intellexit quid fieri oporteret; hominem veneno apertissime sustulit; emit domum licitatoribus[*](licitatoribus Pantagathus: litigatoribus P rell.) defatigatis prope dimidio carius quam aestimabatur[*](aestimabat codd.). quorsum igitur haec oratio pertinet?

domus illa mea prope tota vacua est; vix pars aedium mearum decima ad Catuli porticum accessit. causa fuit ambulatio et monumentum et ista Tanagraea oppressa libertate libertas. in Palatio pulcherrimo prospectu porticum cum conclavibus pavimentatam trecentum pedum concupierat, amplissimum peristylum, cetera eius modi facile ut omnium domos et laxitate et dignitate superaret. et homo religiosus cum aedis meas idem emeret et venderet, tamen illis[*](in illis coni. Baiter) tantis tenebris non est ausus suum nomen emptioni illi adscribere. posuit Scatonem illum, hominem sua virtute egentem, ut is qui in Marsis, ubi natus est, tectum quo[*](quo Lamb.: quod Hbk: qui P rell.: cui Leon. Vsterio auct. Baiter) imbris vitandi causa succederet iam[*](iam om. Hk) nullum haberet, aedis in Palatio nobilissimas emisse se[*](emisse se bk all.: emisisse P1: emisisse se P2 (Verr. iv, § 133, emisisse R, emisse p, emisse se vulg.)) diceret. inferiorem aedium partem adsignavit non suae genti Fonteiae, sed Clodiae, quam reliquit, quem in numerum ex multis Clodiis nemo nomen dedit nisi aut egestate aut scelere perditus. hanc vos, pontifices, tam variam, tam[*](tam codd. praeter P1 (tantam): tantam, tam var. Halm) novam in omni genere voluntatem[*](voluntatum Madv.), impudentiam, audaciam, cupiditatem comprobabitis?

pontifex, inquit, adfuit. non te pudet, cum apud pontifices res agatur, pontificem dicere et[*](et om. P1) non conlegium pontificum adfuisse, praesertim cum tribunus plebis vel denuntiare potueris vel etiam cogere? esto, conlegium non adhibuisti: quid? de conlegio quis tandem adfuit? opus erat enim auctoritate[*](Opus erat enim auctoritate L. Spengel: opus enim erat auct. Markland: posuerat enim auctoritatem codd.), quae est in his omnibus, sed tamen auget et aetas et honos dignitatem; opus erat etiam scientia, quam si omnes consecuti sunt, tamen certe peritiores vetustas facit.

quis ergo adfuit? frater, inquit, uxoris meae. si auctoritatem quaerimus, etsi id est aetatis ut nondum[*](nondum magnam Lehmann) consecutus sit, tamen, quanta est in adulescente auctoritas, ea propter tantam coniunctionem adfinitatis minor est putanda; sin autem scientia est quaesita, quis erat minus peritus quam is qui paucis illis diebus in conlegium venerat? qui etiam tibi erat magis obstrictus beneficio recenti, cum se fratrem uxoris tuae fratri tuo germano antelatum videbat. etsi in eo providisti ne frater te accusare possit. hanc tu igitur dedicationem appellas, ad quam non conlegium, non honoribus populi Romani ornatum pontificem, non denique adulescentem quemquam[*](quemquam obelo notavi: quemquam alium Muell.: qu. scientem Lamb.: num qu. nobilem? Coni. Momms. non denique alium praeter illum adolescentem)†, cum haberes in conlegio familiarissimos, adhibere potuisti? adfuit is, si modo adfuit, quem tu impulisti, soror rogavit, mater coegit.

videte igitur, pontifices, quid statuatis in mea causa de omnium fortunis: verbone pontificis putetis, si is postem tenuerit et aliquid dixerit, domum unius cuiusque consecrari posse, an istae dedicationes et templorum et delubrorum religiones ad honorem deorum immortalium sine ulla civium calamitate a maioribus nostris constitutae sint. est inventus tribunus plebis qui, consularibus copiis instructus, omni impetu furoris in eum civem inruerit quem perculsum ipsa res publica suis manibus extolleret.