Pro P. Sulla

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 6. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.

qua re nihil est quod ex tanto comitatu virorum amplissimorum me unum abstrahas; simplex officium atque una bonorum est[*](bonorum est T: bonorum e: est bonorum cett. ) omnium causa. nihil erit[*](erit est eb1k ) quod admirere posthac, si in ea parte in qua hos animum adverteris me videbis. nulla est enim in re publica mea causa[*](mea causa Te: causa mea cett. ) propria; tempus agendi fuit mihi magis[*](mihi magis Tb1: magis mihi cett. ) proprium quam ceteris, doloris vero et timoris et periculi fuit illa causa communis; neque enim ego[*](ego Te: om. cett. ) tunc princeps[*](tunc princeps Teπk: princeps tunc cett. ) ad salutem esse potuissem, si esse alii comites noluissent. qua re necesse est, quod mihi consuli praecipuum fuit praeter alios, id iam privato cum ceteris esse commune. neque ego hoc partiendae invidiae, sed communicandae laudis causa loquor; oneris mei partem nemini impertio, gloriae bonis omnibus.

'in Autronium testimonium dixisti,' inquit; 'Sullam defendis.' hoc totum eius modi est, iudices, ut, si ego sum[*](sum Teb1: sim cett. ) inconstans ac levis, nec testimonio fidem tribui convenerit nec defensioni auctoritatem; sin est in me ratio rei publicae, religio privati offici, studium retinendae voluntatis bonorum, nihil minus accusator debet dicere quam a me defendi Sullam, testimonio[*](testimonio fort. delendum ) laesum esse Autronium. videor enim iam[*](iam Teaπ, Schol.: om. cett. ) non solum studium ad defendendas causas verum etiam[*](etiam Teπ, Schol.: om. cett. ) opinionis aliquid et auctoritatis adferre; qua ego et moderate[*](ego et moderate Te: et moderate ego cett. ) utar, iudices, et omnino non uterer, si ille me non coegisset.