Pro P. Sulla
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 6. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.
quid? Autronio nonne sodales, non conlegae sui, non veteres amici, quorum ille copia quondam abundarat, non hi omnes qui sunt in re publica principes defuerunt? immo etiam testimonio plerique laeserunt. statuerant tantum illud[*](illud tantum T ) esse maleficium quod non modo non[*](modo non modo e ) occultari per se sed etiam aperiri inlustrarique deberet[*](debet e ). quam ob rem quid est quod mirere, si cum isdem me in hac causa vides adesse cum quibus in ceteris intellegis afuisse[*](afuisse Lambinus: affuisse (abf. b2cχ ) codd. )? Nisi vero me unum vis ferum praeter ceteros, me asperum, me inhumanum existimari, me singulari immanitate et crudelitate praeditum.
hanc mihi tu si propter meas res[*](meas res Te: res meas cett. ) gestas imponis in omni vita mea[*](mea vita T ), Torquate, personam[*](Torq. personam Te: personam Torq. cett. ), vehementer erras. me natura misericordem, patria severum, crudelem nec patria nec natura[*](nec natura nec patria e ) esse voluit; denique istam ipsam personam vehementem et acrem quam mihi tum tempus et res publica imposuit iam voluntas et natura ipsa detraxit. illa enim ad breve tempus severitatem postulavit, haec in omni vita misericordiam lenitatemque desiderat.