Pro P. Sulla

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 6. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.

duae coniurationes abs[*](ab e ) te, Torquate, constituuntur, una quae Lepido et Volcatio consulibus patre tuo consule designato facta esse dicitur, altera quae me consule; harum in utraque Sullam dicis fuisse. Patris tui, fortissimi viri atque optimi consulis, scis me consiliis non interfuisse[*](non interfuisse interfuisse dicis e ); scis me, cum mihi summus tecum usus esset, tamen illorum expertem temporum et sermonum fuisse, credo quod nondum penitus in re publica versabar, quod nondum ad propositum[*](praepositum e ) mihi finem honoris perveneram, quod me[*](me Teπb2: mea cett. ) ambitio et forensis labor ab omni illa cogitatione abstrahebat.

quis ergo intererat vestris consiliis? omnes hi quos vides huic adesse et in primis Q. Hortensius; qui cum propter honorem ac dignitatem atque animum eximium in rem publicam[*](atque dignitatem ac animum extimumque in rem p. e ), tum propter summam familiaritatem summumque amorem[*](amorem ec: honorem cett. ) in patrem tuum cum[*](cum tum πbς ) communibus tum praecipuis patris tui periculis commovebatur. ergo istius coniurationis crimen defensum ab eo est qui interfuit, qui cognovit, qui particeps et consili vestri fuit et timoris; cuius in hoc crimine propulsando cum esset copiosissima atque ornatissima oratio, tamen non minus inerat auctoritatis[*](auctoritatis inerat eb ) in ea quam facultatis. illius igitur coniurationis quae facta contra vos, delata ad vos, a vobis prolata esse dicitur, ego testis esse non potui; non modo animo[*](animo Teaπ, Schol.: enim cett. ) nihil comperi, sed vix[*](vix om. Schol. ) ad auris meas istius suspicionis fama[*](famam Schol.: fama non Mai ) pervenit.