Pro P. Sulla
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 6. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.
itaque idem ego ille qui vehemens in alios[*](in alios del. Madvig ),qui inexorabilis in ceteros esse visus sum, persolvi patriae quod debui; reliqua iam a me meae perpetuae consuetudini naturaeque debentur; tam sum misericors, iudices, quam vos, tam mitis quam qui lenissimus; in quo vehemens fui vobiscum nihil feci nisi coactus, rei publicae praecipitanti subveni, patriam demersam extuli; misericordia civium adducti tum[*](tum TE: tunc cett. ) fuimus tam vehementes quam necesse fuit. salus esset amissa omnium[*](amissa omnium TE: omnium amissa cett. ) una nocte, nisi esset severitas illa suscepta. sed ut ad sceleratorum poenam amore rei publicae sum adductus, sic ad salutem innocentium voluntate deducor[*](ducor Tπ : adducor b2c ).
nihil video esse in hoc P. Sulla, iudices, odio dignum, misericordia digna multa. neque enim nunc propulsandae calamitatis suae causa supplex ad vos, iudices, confugit, sed ne qua generi ac nomini suo nota nefariae turpitudinis inuratur. nam ipse quidem, si erit vestro iudicio liberatus, quae habet ornamenta, quae solacia reliquae vitae[*](reliqua vitae E: vitae reliqua c ) quibus laetari ac[*](ac TEπk: et cett. ) perfrui possit? domus erit, credo, exornata, aperientur maiorum imagines, ipse ornatum ac vestitum pristinum[*](pristinum E: om. cett. ) recuperabit. omnia, iudices, haec amissa sunt, omnia generis, nominis, honoris insignia atque ornamenta unius iudici calamitate occiderunt[*](ceciderunt bc1 ). sed ne exstinctor patriae, ne proditor, ne hostis appelletur, ne hanc labem tanti sceleris[*](sceleris TE: generis cett. ) in familia relinquat, id laborat, id metuit, ne denique hic miser coniurati et conscelerati et proditoris filius nominetur; huic puero qui est ei vita sua multo carior metuit[*](ne denique ... metuit TE: om. cett. ), cui honoris integros fructus non sit traditurus, ne aeternam memoriam dedecoris relinquat.