Pro P. Sulla
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 6. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.
grave esse videtur eum[*](esse videtur eum TEk: esse eum (eum esse πg) videtur cett.: fort. esse delendum ) qui investigarit coniurationem, qui patefecerit, qui oppresserit, cui senatus singularibus verbis gratias egerit, cui uni togato supplicationem decreverit, dicere in iudicio: 'non defenderem, si coniurasset.' non dico id quod grave est, dico illud quod in his causis coniurationis non auctoritati adsumam, sed pudori meo: 'ego ille coniurationis investigator atque ultor certe non defenderem Sullam, si coniurasse arbitrarer.' ego, iudices, de tantis omnium periculis cum quaererem omnia, multa audirem, crederem non omnia[*](crederem non omnia E: non crederem omnia cett. ), caverem omnia[*](multa ... caverem omnia om. T ), dico hoc quod initio[*](in initio T ) dixi, nullius indicio[*](iudicio E ), nullius nuntio[*](nullius nuntio E: om. cett. ), nullius suspicione, nullius litteris[*](nullis litteris ςbgp ) de P. Sulla[*](de P. de re p. abgpχς : de reatu P. ς mg. ) [*](Sulla TEπ : Sullae cett. ) rem ullam ad me esse delatam.
quam ob rem vos, di patrii ac penates, qui huic urbi atque huic rei publicae[*](rei p. TEπa: imperio cett. ) praesidetis, qui hoc imperium, qui hanc libertatem, qui populum Romanum[*](qui populum Rom. TEa: populumque Rom. cett. ), qui haec tecta atque templa me consule vestro numine auxilioque servastis, testor integro me animo ac libero P. Sullae causam defendere, nullum a me sciente facinus occultari, nullum scelus susceptum contra salutem omnium defendi ac tegi. nihil de hoc consul comperi, nihil suspicatus sum, nihil audivi.