Pro P. Sulla

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 6. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.

hic[*](hoc T parvus TEπk: patruus cett. ) vos orat, iudices, parvus, ut se aliquando si non integra fortuna, at ut[*](at ut TEπ : ut apc: at (ac g) cett. ) adflicta patri suo gratulari sinatis. huic misero notiora sunt itinera iudiciorum[*](itinera iudic. TE: iudic. itinera cett. ) et fori quam campi et[*](campi et E: et T: om. cett. ) disciplinarum. non iam de vita P. Sullae, iudices, sed de sepultura contenditur; vita erepta est superiore iudicio, nunc ne corpus eiciatur laboramus. quid enim est huic reliqui quod eum in hac vita[*](hac vita TEπ : vita hac cett. ) teneat, aut quid est quam ob rem haec cuiquam vita videatur? nuper is homo fuit in civitate P. Sulla ut nemo ei se neque honore neque gratia neque fortunis anteferret, nunc spoliatus omni dignitate quae erepta sunt non repetit; quod fortuna in malis reliqui fecit, ut cum parente, cum liberis, cum fratre, cum his necessariis lugere[*](lugere TEπab1: iungere cett. ) suam calamitatem liceat, id sibi ne eripiatis vos, iudices, obtestatur.

te ipsum iam, Torquate, expletum huius[*](huius his ς ) miseriis esse[*](esse TEπa: om. cett. ) par erat[*](par erat TEπ : pateat cett. ) et, si[*](et si πaσψ, Müller: etsi cett. ) nihil aliud Sullae nisi consulatum abstulissetis, tamen eo vos contentos[*](contentos vos Eπ ) esse oportebat; honoris enim contentio vos ad causam, non inimicitiae deduxerunt. sed cum huic omnia cum honore detracta sint, cum in hac fortuna miserrima[*](miserrima TE: misera cett. ) ac luctuosissima destitutus sit[*](sit est E ), quid est quod expetas[*](expetas E: expectas (-es πc) cett. ) amplius? Lucisne hanc usuram eripere vis[*](vis eius π: fort. ei vis) plenam lacrimarum atque maeroris, in qua cum maximo cruciatu ac[*](ac TEb: atque cett. ) dolore retinetur? libenter reddiderit adempta ignominia foedissimi criminis. an vero inimicum ut expellas? cuius ex miseriis, si esses crudelissimus, videndo fructum caperes maiorem[*](maiorem caperes E ) quam audiendo.