Pro P. Sulla

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 6. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.

lex dies fuit proposita paucos, ferri coepta numquam, deposita[*](deposita E: posita cett. Kal. Ian. Tπ : r. lateri (r. p. latuit ς) cett. ) est in senatu. Kalendis Ianuariis cum in Capitolium nos senatum convocassemus, nihil est actum prius, et id mandatu[*](mandatu T: mandato cett. ) Sullae Q. Metellus praetor se loqui dixit Sullam illam rogationem de se nolle ferri. ex illo tempore L. Caecilius egit de re publica[*](egit de re p. T: de re p. egit cett. (e re p. egit Sylvius)) multa; agrariae legi, quae tota a me reprehensa et abiecta est, se[*](se Tπ : om. cett. ) intercessorem fore professus[*](professus Tπ : perpessus cett. ) est, improbis largitionibus restitit, senatus auctoritatem numquam impedivit, ita se gessit in tribunatu ut onere deposito domestici offici nihil postea nisi de rei publicae commodis cogitarit.

atque in ipsa rogatione ne per vim quid ageretur, quis tum[*](tum Tπk: tamen cett. ) nostrum Sullam aut Caecilium verebatur? nonne omnis ille terror, omnis seditionis timor atque opinio ex Autroni improbitate pendebat? eius voces, eius minae ferebantur, eius aspectus, concursatio, stipatio, greges hominum perditorum metum nobis seditionesque[*](nobis caedis seditionisque Madvig ) adferebant. itaque P. Sulla hoc importunissimo cum[*](cum tum πabχς ) honoris tum etiam calamitatis socio atque comite et secundas fortunas amittere coactus est et in adversis sine ullo remedio atque adlevamento permanere.