Pro P. Sulla
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 6. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.
atque in ea re per L. Caecilium Sulla accusatur in qua re est uterque laudandus. primum Caecilius—quid[*](quid scripsi: qui codd.: qui si Halm )? 'id promulgavit[*](promulgavit T: promulgarit (-re a, -ret ς) cett. ) in quo res iudicatas videbatur[*](videatur Garatoni ) voluisse rescindere, ut restitueretur[*](stitueretur T: statueretur cett.: corr. Pantagathus ) Sulla.' recte [*](Sulla. Recte Tπ : Sulla recte cett. ) reprehendis[*](reprehendis Tπa2: reprehendendus a1: reprehendit cett. ); status enim rei publicae maxime iudicatis rebus continetur; neque ego tantum fraterno amori dandum[*](neque dandum T ) arbitror ut quisquam[*](quisquam Tπ : quicquam b1: quisque cett. ), dum saluti[*](dum saluti T, Beck: de salute cett. ) suorum consulat, communem relinquat. at [*](at suppl. Orelli de Tc2: om. cett. ) nihil de iudicio ferebat, sed poenam ambitus eam referebat[*](referebat T: ferebat cett. ) quae fuerat nuper superioribus legibus constituta. itaque hac rogatione non iudicum sententia[*](sententia Ta: sententiam cett. ), sed legis vitium corrigebatur[*](corrigebatur T: corrigebat cett. ). nemo iudicium reprehendit, cum de poena queritur, sed legem. damnatio est enim[*](est enim T: enim est cett. ) iudicum, quae manebat, poena legis, quae levabatur.
noli igitur animos eorum ordinum qui praesunt iudiciis summa cum gravitate et dignitate alienare a causa. nemo labefactare iudicium est conatus, nihil est eius modi promulgatum, semper Caecilius in calamitate fratris sui iudicum potestatem perpetuandam[*](perpetiundam T ), legis acerbitatem mitigandam putavit. sed quid ego de hoc plura disputem? dicerem fortasse, et facile et libenter dicerem, si paulo etiam longius quam finis cotidiani offici postulat L. Caecilium[*](L. Caecilium hoc loco hab. T, post amor cett. ) pietas et fraternus amor propulisset[*](propulisset TEπ : protulisset cett. ), implorarem sensus vestros, unius cuiusque indulgentiam in suos testarer, peterem veniam errato[*](veniam err. Tπ : err. veniam cett. ) L. Caecili ex intimis vestris cogitationibus atque ex humanitate communi.