Pro P. Sulla
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 6. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.
atque hoc, iudices, ex hac frequentia colonorum, honestissimorum hominum, intellegere potestis, qui adsunt, laborant, hunc patronum, defensorem, custodem illius coloniae si in omni fortuna atque[*](atque atque in bχς ) omni honore incolumem habere non potuerunt, in hoc tamen casu in quo[*](in quo Tπ : quo (om. a) cett. ) adflictus iacet per vos iuvari[*](iuvari T: tutari cett. ) conservarique cupiunt. adsunt pari studio Pompeiani, qui ab istis[*](istis Halm: his T: illis cett. ) etiam in crimen vocantur; qui ita de ambulatione ac de[*](ac de T: et de cett. ) suffragiis suis cum colonis dissenserunt ut idem de communi salute sentirent.
ac ne haec quidem P. Sullae mihi videtur silentio praetereunda esse virtus, quod, cum ab hoc illa colonia deducta sit, et cum commoda colonorum a fortunis Pompeianorum rei publicae[*](rei p. populi R. Angelius ) fortuna diiunxerit[*](diiunxerit (dis- E) TE: diviserit cett. ), ita carus utrisque est[*](est om. Tc1 ) atque iucundus ut non alteros demovisse sed utrosque constituisse videatur. at enim et gladiatores et omnis ista vis rogationis Caeciliae causa comparabatur. atque hoc[*](hoc hoc in π ) loco in L. Caecilium, pudentissimum[*](pudent. Ta: prudent. cett. ) atque ornatissimum virum, vehementer invectus est. cuius ego de virtute et constantia, iudices, tantum dico, talem hunc in ista rogatione quam promulgarat non de tollenda, sed de levanda calamitate fratris sui fuisse ut consulere[*](consulere Tπk; consulem a: consul esse cett. ) voluerit fratri, cum re publica pugnare noluerit; promulgarit impulsus amore fraterno, destiterit fratris auctoritate deductus.