Pro P. Sulla
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 6. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.
A quo quidem genere, iudices, ego numquam timui, cum in illa rei publicae tempestate versarer. illud erat hominum genus[*](hominum genus T: genus hominum cett. ) horribile et pertimescendum qui tanto amore suas possessiones amplexi tenebant ut ab eis[*](iis k: his cett. ) membra citius divelli[*](citius divelli T: divelli citius cett. ) ac distrahi posse diceres. Sittius numquam sibi cognationem cum praediis esse existimavit suis. itaque se non modo ex suspicione tanti sceleris verum etiam ex omni hominum sermone non armis, sed patrimonio suo vindicavit.
iam vero quod obiecit[*](obiecit Tπa: obicit (subicit b1ς ) cett. ) Pompeianos esse a Sulla impulsos ut ad istam coniurationem atque[*](atque (ac k) Tπak: et cett. ) ad hoc nefarium facinus accederent, id cuius modi sit intellegere non possum. an tibi Pompeiani coniurasse videntur? quis hoc dixit umquam[*](dixit umquam Tπ : umquam dixit cett. ), aut quae fuit istius rei vel minima suspicio? 'Diiunxit[*](diiunxit T: disiunxit cett. ),' inquit, 'eos a colonis ut hoc discidio ac dissensione facta oppidum in sua potestate posset per[*](per T: et cett. ) Pompeianos habere.' primum omnis Pompeianorum colonorumque dissensio delata ad patronos est, cum iam inveterasset ac multos annos esset agitata[*](agitata T: excogitata (exagit. π) cett. ); deinde ita a patronis res cognita est ut nulla in re a ceterorum sententiis Sulla dissenserit; postremo coloni ipsi sic intellegunt, non Pompeianos a Sulla magis quam sese esse defensos.