Pro P. Sulla

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 6. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.

iam vero illud quam incredibile, quam absurdum, qui Romae caedem facere, qui hanc urbem inflammare vellet, eum familiarissimum suum dimittere ab se et amandare[*](amandare T: mandare cett. ) in ultimas terras! Vtrum[*](utrum Tπa: visum cett. ) quo facilius Romae ea quae conabatur efficeret, si in Hispania turbatum esset[*](Hispaniam turb. isset ς )? at haec ipsa per se sine ulla coniunctione agebantur. an in tantis rebus, tam novis consiliis, tam periculosis, tam turbulentis hominem amantissimum sui, familiarissimum, coniunctissimum officiis, consuetudine, usu dimittendum esse arbitrabatur[*](arbitrabatur Tπ : arbitratur a: arbitraretur cett. )? veri simile non est[*](veri simile non est del. Lambinus ) ut, quem in secundis rebus, quem in otio secum semper habuisset[*](semper secum hab. T: semper hab. secum a ), hunc in adversis et in eo tumultu quem ipse comparabat ab se dimitteret.

ipse autem Sittius—non enim mihi deserenda est causa amici veteris atque hospitis—is homo est aut ea familia ac disciplina ut hoc credi possit, eum bellum populo Romano[*](populo R. T, Gulielmius: rei (r. a) p. cett. ) facere voluisse? ut, cuius pater, cum ceteri deficerent finitimi ac vicini, singulari exstiterit in rem publicam nostram officio et fide, is sibi nefarium bellum contra patriam suscipiendum putaret[*](putarit Hulderich )? cuius aes alienum videmus, iudices, non libidine, sed negoti gerendi studio esse contractum, qui ita Romae debuit ut in provinciis et in regnis ei maximae[*](ei maxime T: maxime ei cett. ) pecuniae deberentur; quas cum peteret, non commisit ut sui procuratores quicquam oneris absente se sustinerent; venire omnis suas possessiones et patrimonio se ornatissimo spoliari maluit quam ullam moram cuiquam fieri creditorum suorum.