Pro P. Sulla

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 6. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.

at litterae sunt Fausti,per quas ille precibus a P. Sulla petit ut emat gladiatores et ut hos ipsos emat, neque solum ad Sullam missae sed ad L. Caesarem, Q. Pompeium, C. Memmium, quorum de sententia tota res gesta est. 'at praefuit familiae Cornelius[*](Cornelius del. Manutius ), libertus eius [*](libertus eius (i. e. L. eius) supplevi: notam L (=libertus) excidisse vidit Orelli, qui P. L. (i. e. Publi libertus) coni. ).' iam si in paranda familia nulla suspicio est, quis[*](quis Ta: quod cett. ) praefuerit[*](praefuerit T: praefuit b2ψ1ς : profert cett. ) nihil ad rem pertinet; sed[*](sedfort. is) tamen munere servili[*](Servili Lag. 9, Madvig (melius esset Servi, i. e. Serv. Sullae, cf. § 6)) obtulit se ad ferramenta prospicienda, praefuit vero numquam, eaque res omni tempore[*](omni tempore hoc loco hab. T. post libert. cett. ) per bellum [*](Balbum E ), Fausti libertum, administrata est.

at enim Sittius[*](Sittius (Sicc. Sic.) TEπab1: Cincius cett. (ubique)) est ab hoc in ulteriorem Hispaniam missus ut eam provinciam perturbaret. primum Sittius, iudices, L. Iulio C. Figulo consulibus profectus est aliquanto ante furorem Catilinae et suspicionem huius coniurationis; deinde est profectus non tum primum sed cum in isdem locis aliquanto ante eadem de causa aliquot annos fuisset, ac profectus est non modo ob causam sed etiam ob[*](etiam obTb2k: etiam cett. ) necessariam causam, magna ratione cum Mauretaniae rege contracta. tum autem, illo profecto, Sulla procurante eius rem et gerente plurimis et pulcherrimis P. Sitti praediis venditis aes alienum eiusdem dissolutum est [*](est suppl. Angelius ), ut, quae causa ceteros ad facinus impulit, cupiditas retinendae possessionis, ea Sittio non fuerit praediis deminutis.