Pro P. Sulla
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 6. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.
hoc tempore, cum arderet acerrime coniuratio, cum Catilina egrederetur ad exercitum, Lentulus in urbe relinqueretur, Cassius incendiis, Cethegus caedi praeponeretur, Autronio ut occuparet Etruriam praescriberetur, cum omnia ornarentur[*](ornarentur Landgraf: ordinarentur codd. (cf. § 75)), instruerentur[*](instruerentur Tπ : instituerentur cett. ), pararentur, ubi fuit Sulla, Corneli? num Romae? immo longe afuit[*](affuit Ta: abfuit cett.: corr. Halm ). num in[*](in om. T ) eis[*](iis Tk: his cett. ) regionibus[*](regionibus Tc1: legionibus cett. ) quo se Catilina inferebat[*](referebat c2 )? multo etiam longius. num in agro Camerti, Piceno, Gallico, quas in[*](in Ta: om. cett. ) oras maxime quasi morbus quidam illius furoris pervaserat? nihil vero minus. fuit enim, ut iam ante dixi, Neapoli, fuit in ea parte Italiae quae maxime ista[*](ista T: ea cett. ) suspicione caruit.
quid ergo indicat aut quid adfert aut ipse Cornelius aut vos qui haec ab illo[*](haec ab illo T: ab eo haec (om. haec a) cett. ) mandata defertis? gladiatores emptos esse Fausti simulatione ad caedem ac tumultum? 'ita prorsus; interpositi sunt gladiatores.' quos testamento patris deberi videmus[*](deberi videmus Tπapk: deberi debemus ςg: videmus deberi bc ). 'adrepta est familia.' quae si esset praetermissa, posset alia familia Fausti munus praebere[*](interpunxit Richter). Vtinam quidem haec ipsa non modo iniquorum invidiae[*](invidiae esset codd.: corr. Lambinus ) sed aequorum exspectationi satis facere posset! 'properatum [*](properatum (-rat b2) Tπb2: praeparant cett. ) vehementer est[*](est T: om. cett. ), cum longe tempus muneris abesset.' quasi vero tempus dandi muneris non valde appropinquaret. 'nec opinante Fausto, cum is neque sciret neque vellet, familia est comparata.'