Pro P. Sulla

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 6. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.

at accusat C. [*](C. suppl. ed. V ) Corneli filius et id aeque[*](et id aeque Tπ : et idemque a: idemque cett. ) valere debet ac si pater indicaret. O patrem Cornelium sapientem qui, quod praemi solet esse in indicio[*](indicio Tc: iudicio cett. ), reliquerit, quod turpitudinis in confessione, id per accusationem fili susceperit! sed quid est tandem quod indicat[*](indicet Taπ ) per istum puerum Cornelius? si vetera[*](si vertera T: suescã a: sin ea π: si est causa cett. ), mihi ignota, cum Hortensio communicata, respondit[*](respondit T: respondet (-eat π) cett. ) Hortensius; sin, ut ais, illum conatum[*](conatum T: comitatum cett. ) Autroni et Catilinae, cum in campo consularibus comitiis, quae a me habita sunt, caedem facere voluerunt, Autronium tum in campo vidimus —sed[*](sed Madvig: et codd. ) quid dixi vidisse nos? ego vidi; vos enim tum, iudices, nihil laborabatis neque suspicabamini, ego tectus praesidio firmo amicorum Catilinae tum et[*](tum et aπ : tum T: tunc et cett. ) Autroni copias et conatum repressi.

num quis est igitur qui tum dicat in campum aspirasse Sullam? atqui, si tum se cum[*](secum Taπ Catilinam T ) Catilina societate sceleris coniunxerat, cur ab eo discedebat, cur cum Autronio non erat, cur in[*](in ire T (fort. in re pari sine causa)) pari causa non paria signa criminis reperiuntur? sed quoniam Cornelius ipse etiam nunc de indicando dubitat, et[*](et π, Reid: om. cett. ), ut dicitis, informat ad hoc[*](adhuc Ernesti ) adumbratum indicium filium[*](filium T: filii cett. ), quid tandem de illa nocte dicit, cum inter falcarios ad M. Laecam[*](Laecam T: Leccam cett. ) nocte ea quae consecuta est posterum diem Nonarum Novembrium[*](Nonas Novembris bc ) me consule Catilinae denuntiatione convenit? quae nox omnium temporum coniurationis acerrima fuit atque acerbissima. tum Catilinae dies exeundi, tum ceteris manendi condicio, tum discriptio[*](discr. Bücheler: descr. codd. ) totam per urbem caedis atque incendiorum constituta est; tum[*](tum Tπab: tunc cett. ) tuus pater, Corneli, id quod tandem aliquando confitetur, illam sibi officiosam provinciam depoposcit ut, cum prima luce consulem salutatum veniret, intromissus et meo[*](et meo meo Tπ ) more et iure amicitiae me in meo lectulo[*](lectulo Tπ : lecto cett. ) trucidaret.