Pro P. Sulla

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 6. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.

mihi cuiusquam salus tanti fuisset ut meam neglegerem? per me ego veritatem patefactam contaminarem aliquo mendacio? quemquam denique ego iuvarem, a quo et tam[*](et tam Garatoni: etiam Ta: et cett. ) crudelis insidias rei publicae[*](rei p. Tπ : in rem p. cett. me ... consule Ta: me ... consulem cett. ) factas et me potissimum consule constitutas[*](constitutas E: om. cett. ) putarem? quod si iam essem oblitus severitatis et constantiae meae, tamne amens eram ut, cum litterae posteritatis causa repertae sint, quae subsidio oblivioni esse possent[*](possint πς ), ego recentem putarem memoriam cuncti senatus commentario meo posse superari?

fero ego te, Torquate, iam dudum fero[*](iam dudum, fero Naugerius (i)), et non numquam animum incitatum ad ulciscendam orationem tuam revoco ipse et reflecto, permitto aliquid iracundiae tuae, do adulescentiae, cedo amicitiae, tribuo parenti. sed nisi tibi aliquem modum tute[*](tute TEπ : vitae cett. ) constitueris, coges oblitum me[*](me oblitum πk: oblitum om. T ) nostrae amicitiae habere rationem meae dignitatis. nemo umquam me tenuissima suspicione perstrinxit[*](perstrinxerit T ) quem non perverterim[*](praeverterim E: perculerim π ) ac[*](ac (aut T: fort. atque) perfregerim TEπ : om. cett. ) perfregerim. sed mihi hoc credas velim: non eis libentissime soleo respondere quos mihi videor facillime posse superare.