Pro P. Sulla
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 6. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.
itaque dico locum in orbe terrarum esse nullum, quo in loco populi Romani nomen sit, quin eodem perscriptum hoc indicium pervenerit. in quo ego tam[*](tam gς : tum cett. ) subito et exiguo et turbido tempore multa divinitus, ita ut dixi, non mea sponte providi, primum ne quis[*](qui Reid ) posset tantum aut de rei publicae aut de alicuius periculo meminisse[*](meminissehic desinit e) quantum vellet; deinde ne cui liceret umquam reprehendere illud indicium aut temere creditum criminari; postremo ne quid iam a me, ne quid ex meis commentariis quaereretur, ne aut oblivio mea aut memoria nimia videretur[*](nimia vid. T: vid. nimia cett. ), ne denique aut neglegentia turpis aut diligentia crudelis putaretur.
sed tamen abs te, Torquate, quaero: cum indicatus tuus esset inimicus[*](esset inim. T: inim. esset cett. ) et esset eius rei frequens senatus et recens memoria testis, et tibi[*](et tibi Halm: tibi codd.: tibique Meerdervoort ), meo familiari et contubernali, prius etiam edituri indicium fuerint scribae mei, si voluisses, quam in codicem rettulissent, cur cum[*](cur cum Nohl: cum codd. ) videres aliter fieri[*](ferri T: referri Orelli ), tacuisti[*](cur tacisti ς mg., πb1c2k, ed. V ), passus es, non mecum aut ut [*](ut supplevi ) cum familiarissimo[*](familiarissimo scripsi: familiari meo codd.: familiari tuo Richter ) questus es aut, quoniam tam facile inveheris in amicos, iracundius et[*](et π: aut cett. ) vehementius expostulasti? tu, cum tua vox numquam sit audita, cum indicio lecto, descripto, divolgato quieveris, tacueris, repente tantam rem ementiare[*](ementiare T: enuntiare (audeas add. ς mg., bc2k) cett. ) et in eum locum te deducas ut, ante quam me commutati indici coargueris, te summae neglegentiae tuo iudicio[*](indicio ς ) convictum esse fateare?