Pro P. Sulla
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 6. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.
tu quoniam minime ignoras consuetudinem dicendi meam, noli hac nova lenitate[*](lenitate nova T ) abuti mea, noli aculeos orationis meae, qui reconditi sunt, excussos arbitrari, noli id omnino a me putare[*](omnino a me put. T: put. omnino a me cett. ) esse amissum[*](amissum TEaπ : omissum cett. ) si quid est tibi remissum atque concessum. Cum illae valent apud me excusationes iniuriae tuae, iratus animus tuus, aetas, amicitia nostra, tum nondum statuo te virium satis habere ut ego tecum luctari et congredi debeam. quod si esses usu[*](usu om. T ) atque aetate robustior, essem idem qui soleo cum sum lacessitus; nunc tecum sic agam tulisse ut potius iniuriam quam rettulisse gratiam videar.
neque vero quid mihi irascare intellegere possum. si, quod eum defendo quem tu accusas, cur tibi ego[*](ego T: quoque ipse cett. ) non suscenseo, quod[*](quod Tπ : qui cett. ) accusas[*](accusas Tπabc: accuses cett. ) eum quem ego defendo? 'inimicum ego[*](inimicum ego T: inimicum cett. ),' inquis, 'accuso meum.' et amicum ego defendo meum. 'non debes tu[*](tu Tπ : tamen cett. ) quemquam in[*](in om. Tπacψ ) coniurationis quaestione defendere.' immo nemo magis eum de quo nihil umquam est[*](umquam est T: est umquam E: est cett. ) suspicatus quam is qui de aliis multa cognovit[*](cognovit ac1, Lambinus: cogitavit cett. ). 'cur dixisti testimonium in alios?' quia coactus sum[*](sum π ). 'cur damnati sunt?' quia creditum est. 'regnum est dicere in quem velis et[*](et Tg: ac cett. ) defendere quem velis.' immo servitus est non dicere in quem velis et non[*](et non π: nec k: et cett. ) defendere quem velis. ac si considerare coeperis utrum magis mihi hoc necesse fuerit facere an istud[*](istud TEπ : om. cett. ) tibi, intelleges honestius te inimicitiarum modum statuere potuisse quam me humanitatis.