Pro P. Sulla
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 6. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.
vidi ego hoc, iudices[*](iudices vidi Ta: om. e ), nisi recenti memoria senatus auctoritatem huius indici monumentis publicis testatus essem, fore ut aliquando non Torquatus neque Torquati quispiam similis—nam id me multum fefellit—sed ut aliquis patrimoni[*](patrimonii Te, Schol.: patrimonio cett. ) naufragus, inimicus oti, bonorum hostis, aliter indicata[*](indic. Ta: iudic. cett. ) haec esse diceret, quo facilius vento aliquo in optimum quemque excitato posset in malis rei publicae portum aliquem[*](aliquem hoc loco hab. Tec, post malorum cett. ) suorum malorum invenire. itaque introductis in senatum indicibus constitui[*](institui Schol. ) senatores qui omnia indicum dicta, interrogata, responsa perscriberent.
at quos viros! non solum summa virtute et fide, cuius generis erat[*](erat Teπ : om. cett. ) in senatu facultas maxima, sed etiam quos sciebam memoria, scientia[*](scientia e, Schol.: consuetudine et add. cett. ), celeritate scribendi facillime quae dicerentur persequi posse, C. Cosconium, qui tum erat praetor, M. Messalam, qui tum praeturam petebat, P. Nigidium, App. Claudium. credo esse neminem qui his hominibus[*](hominibus TEeπ : omnibus cett. ad ... referendum TEe: aut ... referendis cett. ) ad vere referendum aut fidem putet aut ingenium defuisse. quid deinde? quid feci? Cum scirem ita esse[*](esse Te: om. cett. ) indicium relatum[*](relatum Teaπ : om. cett. ) in tabulas publicas ut illae tabulae privata tamen custodia more maiorum continerentur, non occultavi, non continui domi, sed statim[*](statim hoc loco hab. Te, post describi πς, post omnibus cett. ) describi ab omnibus librariis, dividi passim et pervolgari atque edi populo Romano imperavi. divisi tota[*](toti (-ae e) Italiae codd.: corr. Madvig ) Italia, emisi[*](emisi E: dimisi Tπ : divisi cett. ) in omnis provincias; eius indici ex[*](ex (et e) Te: e cett. ) quo oblata salus[*](obl. salus Te: salus obl. cett. ) esset omnibus expertem esse neminem volui.