Pro P. Sulla

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 6. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.

sed ego in iudiciis et in[*](et in Te: et cett. ) quaestionibus[*](in quaestionibus et indiciis Schol. ) non hoc quaerendum arbitror, num purgetur aliquis[*](aliqui Schol. ), sed[*](sed ς, Schol.: et cett. ) num arguatur. etenim cum se negat[*](se negat Teπ : negat se cett. ) scire Cassius, utrum sublevat Sullam an satis probat se nescire? 'sublevat apud Gallos.' quid ita? 'ne indicent.' quid [*](quod Te )? si periculum esse putasset ne illi umquam indicarent, de se[*](se om. e ) ipse[*](ipse T, Ernesti: ipso cett. ) confessus esset? 'nesciit [*](nescit T videlicet Taπ : om. e: iudices cett. ) videlicet.' credo celatum esse Cassium de Sulla uno; nam de ceteris certe sciebat; etenim[*](etenim Teaπ : et ea cett. ) domi eius pleraque conflata esse constabat. qui [*](qui quia Madvig ) negare noluit esse in eo numero Sullam quo plus spei Gallis daret, dicere autem falsum non ausus est, se[*](se π: om. cett. (post nescire suppl. Lambinus)) nescire dixit. atque [*](atque Teaπb1: atqui cett. ) hoc perspicuum est, cum is qui de omnibus scierit de Sulla se scire negarit, eandem vim esse[*](esse vim ec ) negationis huius quam si[*](quam tum si c2 ) extra coniurationem hunc esse se scire dixisset. nam cuius scientiam de omnibus constat fuisse, eius ignoratio de aliquo purgatio debet videri. sed iam non quaero purgetne Cassius Sullam; illud mihi tantum satis est contra Sullam nihil esse in indicio[*](indicio Te: iudicio cett. ).

exclusus hac criminatione Torquatus rursus in me inruit, me accusat; ait me aliter ac dictum sit[*](sit Te, Schol.: est cett. ) in tabulas publicas rettulisse. O di immortales!—vobis enim tribuo[*](tribuo T: tribuam cett. ) quae vestra sunt, nec vero possum meo tantum[*](tantum meo e ) ingenio dare ut tot res tantas, tam varias, tam repentinas in illa turbulentissima tempestate rei publicae mea sponte dispexerim[*](dispex. eaςb2k: despex. cett. )—vos profecto animum meum tum conservandae patriae cupiditate incendistis, vos me ab omnibus ceteris cogitationibus ad unam salutem rei publicae convertistis[*](convertistis Te: contulistis cett. ), vos denique in tantis tenebris erroris et inscientiae clarissimum lumen menti meae praetulistis[*](menti meae praetul. Te: praetul. menti meae cett. ).