Pro P. Sulla

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 6. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.

non respondit tamen una facere Sullam. etenim esset absurdum, cum ceteros sua sponte nominasset, mentionem facere Sullae[*](Sullae ante nullam hab. e, ς mg., ante facere T: om. cett. ) nullam nisi admonitum et interrogatum; nisi forte veri simile est P. Sullae nomen in memoria Cassio non fuisse. si nobilitas hominis, si adflicta[*](afflicta eb1c2k, p mg.: afflata cett. ) fortuna, si reliquiae pristinae dignitatis non tam inlustres fuissent, tamen Autroni commemoratio memoriam Sullae rettulisset; etiam, ut arbitror, cum auctoritates principum coniurationis ad incitandos animos Allobrogum conligeret Cassius, et cum sciret exteras nationes maxime nobilitate moveri, non prius Autronium quam Sullam nominavisset[*](nominavisset Te: nominasset cett. ).

iam vero illud minime probari[*](minime probari e: probari minime cett. ) potest, Gallos Autronio nominato putasse propter calamitatis similitudinem sibi aliquid de Sulla esse quaerendum, Cassio, si hic esset in eodem scelere, ne cum appellasset quidem Autronium, huius in mentem venire potuisse. sed tamen quid[*](quid quod T ) respondit[*](responderit Tg ) de Sulla Cassius? se nescire certum. 'non purgat,' inquit. dixi antea: ne si argueret quidem tum denique, cum esset interrogatus, id mihi[*](mihi om. e ) criminosum videretur.