Pro P. Sulla

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 6. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.

videsne ut eripiam te ex improborum subita gratia et reconciliem bonis omnibus? qui te et diligunt et retinent retinebuntque semper nec, si a me forte[*](forte a me eπ ) desciveris, idcirco te a se et a re publica et a tua[*](tua sua Teaπgb1 ) dignitate deficere patientur. sed iam redeo ad causam atque hoc vos, iudices, testor: mihi de memet ipso tam multa dicendi necessitas quaedam imposita est ab illo. nam si Torquatus Sullam solum accusasset, ego quoque hoc tempore nihil aliud agerem nisi eum qui accusatus esset defenderem; sed cum ille tota illa oratione[*](orat. illa e ) in me esset invectus et cum, ut initio[*](ut initio Te: initio ut cett. ) dixi, defensionem meam spoliare auctoritate[*](spoliare auct Te: auct. spoliare cett. ) voluisset, etiam si dolor meus[*](meus dolor e: dolor me meus Orelli ) respondere non cogeret, tamen ipsa causa hanc a me orationem flagitavisset[*](flagitavisset Teπ : flagitasset cett. ).

ab[*](ab ec2, Schol.: om. cett. ) Allobrogibus nominatum Sullam esse dicis. quis negat? sed lege[*](sed lege TEe: Sullae cett. ) indicium[*](indic. Taχc: iudic. cett. ) et vide quem ad modum nominatus sit. L. Cassium dixerunt commemorasse cum ceteris Autronium secum facere. quaero num Sullam dixerit Cassius. nusquam. sese aiunt quaesisse de Cassio quid Sulla sentiret. videte diligentiam Gallorum; qui vitam hominum naturamque non nossent ac tantum audissent[*](audivissent e ) eos pari calamitate esse, quaesiverunt essentne eadem[*](esse quaesiverunt essentne eadem TEeπ : qui fuerant (-unt a) esse (-ent a) in eodem cett. ) voluntate. quid tum Cassius? si respondisset idem sentire et secum facere Sullam, tamen mihi non videretur in hunc id criminosum esse debere. quid ita? quia, qui barbaros homines ad bellum impelleret, non debebat minuere illorum suspicionem et purgare eos de quibus illi aliquid suspicari viderentur[*](suspicari viderentur TEe: suspicarentur cett. ).