Pro P. Sulla
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 6. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.
ac[*](ac at eb1c, ed. V ) si, iudices, ceteris[*](ceteris om. e ) patriciis me et vos peregrinos videri oporteret, a Torquato tamen hoc vitium[*](hoc convicium Gulielmius ) sileretur; est enim ipse a[*](a om. Schol. ) materno genere municipalis, honestissimi ac nobilissimi generis, sed tamen Asculani. aut igitur doceat Picentis solos non esse[*](esse non e ) peregrinos aut gaudeat suo generi me meum non anteponere[*](non anteponere Teπ : ante non ponere (cf. Off. iii. 71) cett. (meliore numero)). qua re neque tu me peregrinum posthac dixeris, ne gravius refutere, neque regem, ne derideare. Nisi forte regium tibi videtur ita vivere ut non modo homini nemini sed ne cupiditati quidem ulli servias, contemnere omnis libidines, non auri, non argenti, non ceterarum rerum indigere, in senatu sentire libere, populi utilitati magis[*](magis utilitati e ) consulere quam voluntati, nemini cedere, multis obsistere. si hoc putas esse regium[*](regium regnum πb1gc2k ), regem me esse[*](regem me esse T: me regem esse cett. ) confiteor; sin te potentia mea, si dominatio, si denique aliquod dictum adrogans aut superbum movet, quin tu id potius profers quam verbi invidiam contumeliamque maledicti?
ego, tantis a me beneficiis in re publica positis, si nullum aliud mihi praemium ab[*](ab Te, Schol.: a cett. ) senatu populoque Romano nisi honestum otium postularem, quis non concederet? ceteri [*](ceteri supplevi ) sibi haberent[*](haberent haberent alii Sylvius ) honores, sibi imperia, sibi provincias, sibi triumphos, sibi alia praeclarae laudis insignia; mihi liceret eius urbis quam conservassem conspectu tranquillo animo et quieto frui. quid si hoc non postulo? si ille labor meus pristinus, si sollicitudo, si officia, si operae, si vigiliae deserviunt amicis, praesto sunt omnibus; si neque amici in foro requirunt studium meum neque res publica in curia; si me non modo non[*](modo non modo ς vocatio ea ) rerum gestarum vacatio sed neque honoris neque aetatis excusatio vindicat a labore; si voluntas mea, si industria, si domus, si animus, si aures patent omnibus; si mihi ne ad ea quidem quae pro salute omnium gessi recordanda et cogitanda quicquam relinquitur temporis: tamen hoc regnum appellabitur, cuius vicarius qui velit esse inveniri nemo potest?