Pro P. Sulla

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 6. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.

longe abest a me[*](a me Ee: om. cett. ) regni suspicio; si quaeris qui sint[*](sin e ) Romae regnum occupare conati, ut ne replices annalium memoriam, ex domesticis imaginibus invenies. res enim gestae, credo, meae me nimis extulerunt ac mihi nescio quos spiritus attulerunt. quibus de rebus tam claris, tam immortalibus, iudices, hoc possum dicere, me qui ex summis periculis eripuerim[*](periculis erip. Te: erip. periculis cett. ) urbem hanc et vitam omnium civium satis adeptum fore, si ex hoc tanto in omnis mortalis beneficio nullum in me[*](me me ipsum e ) periculum redundarit[*](redundarit TEe: redundabit cett. ).

etenim in qua civitate res tantas[*](rem tantam Schol. ) gesserim memini, in qua[*](in qua b1k, Schol.: et in qua (qua in T) cett. ) urbe verser[*](verser (-or π) TEeπ, Schol.: om. cett. ) intellego. plenum forum est eorum hominum quos ego a vestris cervicibus depuli[*](repuli eψ2c ), iudices, a meis non removi. Nisi vero paucos fuisse arbitramini qui conari aut sperare possent se tantum imperium posse delere. Horum ego faces eripere de manibus et gladios extorquere potui, sicuti[*](sicuti Te: sicut cett. ) feci, voluntates vero consceleratas ac nefarias nec sanare potui nec tollere. qua re non sum nescius quanto periculo vivam in tanta multitudine improborum, cum mihi uni cum omnibus improbis aeternum videam bellum esse susceptum[*](esse bellum susceptum T: bellum susceptum esse e ).