Pro P. Sulla
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 6. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.
fateor et addo etiam:ex eo[*](eo om. Tb1 ) municipio unde iterum iam salus huic urbi imperioque missa est. sed scire ex te pervelim quam ob rem qui ex municipiis veniant peregrini tibi esse videantur. nemo [*](nemo e, Schol.: nemo enim cett. ) istuc M. illi[*](illi om. Schol. ) Catoni seni, cum plurimos haberet inimicos, nemo Ti. Coruncanio[*](Ti. Teag, Schol.: T. cett. ), nemo M'. Curio[*](M' Curio Schol., Manutius: Curio πc, ed. V: Curioni cett. ), nemo huic ipsi nostro C. Mario, cum ei multi inviderent, obiecit umquam. equidem vehementer laetor eum esse me in quem tu, cum cuperes, nullam contumeliam iacere potueris quae non ad maximam partem civium conveniret[*](pertineret πb2c ). sed tamen te a me pro magnis causis nostrae necessitudinis monendum esse etiam atque etiam puto. non possunt omnes esse patricii; si verum quaeris, ne curant quidem; nec se aequales tui propter istam causam abs te anteiri putant.
ac[*](at b1c ) si tibi nos peregrini videmur, quorum iam et[*](iam et iam ec ) nomen et honos inveteravit et urbi huic[*](urbi huic Te: huic urbi cett. hominum om. e ) et hominum famae ac sermonibus, quam tibi illos competitores tuos peregrinos videri necesse erit qui iam ex tota Italia delecti tecum de honore ac de[*](ac de Te: et de cett. ) omni dignitate contendent[*](contendent Te: certabunt c: contendunt cett. )! quorum cave tu[*](tu cave e ) quemquam peregrinum appelles, ne peregrinorum suffragiis obruare. qui si[*](si si ita e ) attulerint nervos et industriam, mihi crede, excutient tibi istam verborum iactationem et te ex somno saepe excitabunt nec patientur se abs te, nisi virtute vincentur, honore superari.