Pro P. Sulla

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 6. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.

hic ait se ille, iudices, regnum meum ferre non posse. quod tandem, Torquate, regnum? consulatus, credo, mei; in quo ego imperavi nihil et[*](et sed b2 ) contra patribus conscriptis et bonis omnibus parui; quo in magistratu non institutum est videlicet a me[*](videlicet a me e: a me iudices cett. ) regnum, sed repressum[*](repressum e: repulsum b2ψ2 : non permissum ςb1k, p. mg.: promissum cett. ). an tum[*](tum tu πe, Schol. ) in tanto imperio, tanta[*](tanta mei, Schol.: tantaque Mai (sil.) dices Schol. ) potestate non dicis me[*](me Teπ, Schol.: om. cett. ) fuisse regem, nunc privatum regnare dicis[*](dices Stangl )? quo tandem nomine? 'quod, in quos testimonia dixisti,' inquit, 'damnati sunt; quem defendis, sperat se absolutum iri.' hic tibi ego de testimoniis meis hoc respondeo[*](respondebo T ), si falsum dixerim, te in eosdem[*](eosdem e, Schol.: eos cett. ) dixisse; sin verum, non esse hoc regnare, cum verum iuratus[*](iuratus Teb1, Schol.: iuratos cett. ) dicas, probare. de huius spe tantum dico, nullas a me opes P. Sullam, nullam[*](nullam om. Tea ) potentiam, nihil denique praeter[*](praeter propter T ) fidem defensionis exspectare.

'Nisi tu,' inquit, 'causam recepisses, numquam mihi restitisset, sed indicta causa profugisset.' si iam hoc tibi[*](iam tibi hoc eπ ) concedam, Q. Hortensium, tanta gravitate[*](gravitate tanta e ) hominem, si hos talis viros non suo stare iudicio, sed meo; si hoc tibi dem[*](dem Naugerius (1): idem codd. ) quod credi non potest, nisi ego huic adessem, hos adfuturos non fuisse, uter tandem rex est, isne cui innocentes homines non resistunt, an is qui calamitosos non deserit? at hic etiam, id quod tibi necesse minime[*](minime tibi necesse e ) fuit, facetus esse voluisti, cum Tarquinium et Numam et me tertium peregrinum regem esse dixisti. Mitto iam de rege quaerere; illud quaero peregrinum cur me esse dixeris. nam si ita sum, non tam est admirandum regem esse me[*](me esse e ), quoniam[*](quoniam Te: quia cett. ), ut tu ais[*](ais T: agis e: vis cett. ), duo iam[*](duo iam scripsi: etiam (ex .11. iam credo, cf. Font. 24, Rab. Post. 31) codd.: iam Müller ) peregrini reges Romae fuerunt, quam consulem Romae fuisse peregrinum. 'hoc dico,' inquit, 'te esse[*](esse e Schol. ) ex municipio.'