Pro P. Sulla
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 6. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.
hac vero in coniuratione quid tam coniunctum quam ille cum Catilina, cum Lentulo? quae tanta societas ullis inter se rerum optimarum quanta ei cum illis sceleris, libidinis, audaciae? quod flagitium Lentulus non cum Autronio concepit? quod sine eodem illo Catilina facinus admisit? cum interim Sulla cum isdem illis non modo noctem solitudinemque non quaereret sed ne mediocri[*](mediocriter Reid ) quidem sermone et congressu coniungeretur.
illum Allobroges, maximarum rerum verissimi indices[*](iudices eaπςb1 ), illum multorum litterae ac nuntii coarguerunt; Sullam interea nemo insimulavit, nemo nominavit. postremo eiecto sive emisso iam ex urbe Catilina ille arma misit, cornua, tubas[*](tubes Tb1: tube e ), fascis[*](fasces e: falces cett. ), signa, legiones[*](legionesdel. Wolff (malo numero): legionis A. Augustinus: fort. legionum), ille relictus intus, exspectatus foris, Lentuli poena compressus convertit se aliquando ad timorem, numquam ad sanitatem; hic contra ita quievit ut eo tempore omni Neapoli fuerit, ubi neque homines fuisse putantur[*](putant e ) huius adfines suspicionis et locus est ipse non tam ad inflammandos[*](flammandos e ) calamitosorum animos quam ad consolandos accommodatus. propter hanc igitur tantam dissimilitudinem hominum atque causarum dissimilem me in utroque praebui.
veniebat enim[*](enim om. Schol. ) ad me et saepe veniebat Autronius multis cum lacrimis supplex ut se defenderem, et se meum condiscipulum[*](discipulum e ) in pueritia, familiarem in adulescentia, conlegam in quaestura commemorabat fuisse; multa mea in se, non nulla etiam sua in me[*](sua in me etiam e ) proferebat officia. quibus ego rebus, iudices, ita flectebar animo atque frangebar ut iam[*](iam Te: etiam cett. ) ex memoria quas mihi ipsi[*](ipse T1b ) fecerat insidias deponerem, ut iam immissum esse ab eo C. Cornelium qui me in meis sedibus[*](meis sedibus e: sedibus meis cett.: meis aedibus Lambinus ), in conspectu uxoris[*](uxoris Te: uxoris meae cett. ) ac liberorum meorum trucidaret obliviscerer. quae si de uno me cogitasset, qua mollitia sum animi ac lenitate[*](lenitate aπb2χψk: levitate cett. ), numquam me hercule illius lacrimis ac precibus restitissem; sed cum mihi patriae,
cum vestrorum periculorum, cum huius urbis, cum illorum delubrorum atque templorum, cum puerorum infantium, cum matronarum ac virginum veniebat in mentem, et cum illae infestae ac funestae faces universumque totius urbis incendium, cum tela[*](cum tela om. T ), cum caedes, cum civium cruor, cum cinis patriae versari ante oculos atque animum memoria refricare coeperat, tum denique ei resistebam, neque solum illi hosti ac parricidae sed his etiam propinquis illius, Marcellis, patri et filio, quorum alter apud me parentis gravitatem, alter fili suavitatem obtinebat; neque me[*](neque enim me Müller ) arbitrabar sine summo scelere posse, quod maleficium in aliis vindicassem, idem in illorum socio, cum scirem, defendere.
atque idem ego neque P. Sullam supplicem ferre, neque eosdem[*](eosdem hos T ) Marcellos pro huius[*](pro huius Eeaπ : pro T: om. cett. ) periculis lacrimantis aspicere[*](periculis lacrim. aspicere TEe: om. cett. ), neque huius[*](neque huius om. aπ ) M. Messalae[*](Messallae Lambinus (cf. Sex. Rosc. 149)), hominis necessarii, preces sustinere potui; neque enim est[*](est om. Te (causae adv. naturae est Madvig)) causa adversata naturae, nec homo nec res[*](nec res nec homo c ) misericordiae meae repugnavit. nusquam nomen, nusquam vestigium fuerat, nullum crimen, nullum indicium, nulla suspicio[*](nulla suspicio Ee: om. cett. ). suscepi causam, Torquate, suscepi, et feci libenter ut me, quem boni constantem, ut spero, semper existimassent, eundem ne improbi quidem crudelem dicerent.
hic ait se ille, iudices, regnum meum ferre non posse. quod tandem, Torquate, regnum? consulatus, credo, mei; in quo ego imperavi nihil et[*](et sed b2 ) contra patribus conscriptis et bonis omnibus parui; quo in magistratu non institutum est videlicet a me[*](videlicet a me e: a me iudices cett. ) regnum, sed repressum[*](repressum e: repulsum b2ψ2 : non permissum ςb1k, p. mg.: promissum cett. ). an tum[*](tum tu πe, Schol. ) in tanto imperio, tanta[*](tanta mei, Schol.: tantaque Mai (sil.) dices Schol. ) potestate non dicis me[*](me Teπ, Schol.: om. cett. ) fuisse regem, nunc privatum regnare dicis[*](dices Stangl )? quo tandem nomine? 'quod, in quos testimonia dixisti,' inquit, 'damnati sunt; quem defendis, sperat se absolutum iri.' hic tibi ego de testimoniis meis hoc respondeo[*](respondebo T ), si falsum dixerim, te in eosdem[*](eosdem e, Schol.: eos cett. ) dixisse; sin verum, non esse hoc regnare, cum verum iuratus[*](iuratus Teb1, Schol.: iuratos cett. ) dicas, probare. de huius spe tantum dico, nullas a me opes P. Sullam, nullam[*](nullam om. Tea ) potentiam, nihil denique praeter[*](praeter propter T ) fidem defensionis exspectare.
'Nisi tu,' inquit, 'causam recepisses, numquam mihi restitisset, sed indicta causa profugisset.' si iam hoc tibi[*](iam tibi hoc eπ ) concedam, Q. Hortensium, tanta gravitate[*](gravitate tanta e ) hominem, si hos talis viros non suo stare iudicio, sed meo; si hoc tibi dem[*](dem Naugerius (1): idem codd. ) quod credi non potest, nisi ego huic adessem, hos adfuturos non fuisse, uter tandem rex est, isne cui innocentes homines non resistunt, an is qui calamitosos non deserit? at hic etiam, id quod tibi necesse minime[*](minime tibi necesse e ) fuit, facetus esse voluisti, cum Tarquinium et Numam et me tertium peregrinum regem esse dixisti. Mitto iam de rege quaerere; illud quaero peregrinum cur me esse dixeris. nam si ita sum, non tam est admirandum regem esse me[*](me esse e ), quoniam[*](quoniam Te: quia cett. ), ut tu ais[*](ais T: agis e: vis cett. ), duo iam[*](duo iam scripsi: etiam (ex .11. iam credo, cf. Font. 24, Rab. Post. 31) codd.: iam Müller ) peregrini reges Romae fuerunt, quam consulem Romae fuisse peregrinum. 'hoc dico,' inquit, 'te esse[*](esse e Schol. ) ex municipio.'
fateor et addo etiam:ex eo[*](eo om. Tb1 ) municipio unde iterum iam salus huic urbi imperioque missa est. sed scire ex te pervelim quam ob rem qui ex municipiis veniant peregrini tibi esse videantur. nemo [*](nemo e, Schol.: nemo enim cett. ) istuc M. illi[*](illi om. Schol. ) Catoni seni, cum plurimos haberet inimicos, nemo Ti. Coruncanio[*](Ti. Teag, Schol.: T. cett. ), nemo M'. Curio[*](M' Curio Schol., Manutius: Curio πc, ed. V: Curioni cett. ), nemo huic ipsi nostro C. Mario, cum ei multi inviderent, obiecit umquam. equidem vehementer laetor eum esse me in quem tu, cum cuperes, nullam contumeliam iacere potueris quae non ad maximam partem civium conveniret[*](pertineret πb2c ). sed tamen te a me pro magnis causis nostrae necessitudinis monendum esse etiam atque etiam puto. non possunt omnes esse patricii; si verum quaeris, ne curant quidem; nec se aequales tui propter istam causam abs te anteiri putant.
ac[*](at b1c ) si tibi nos peregrini videmur, quorum iam et[*](iam et iam ec ) nomen et honos inveteravit et urbi huic[*](urbi huic Te: huic urbi cett. hominum om. e ) et hominum famae ac sermonibus, quam tibi illos competitores tuos peregrinos videri necesse erit qui iam ex tota Italia delecti tecum de honore ac de[*](ac de Te: et de cett. ) omni dignitate contendent[*](contendent Te: certabunt c: contendunt cett. )! quorum cave tu[*](tu cave e ) quemquam peregrinum appelles, ne peregrinorum suffragiis obruare. qui si[*](si si ita e ) attulerint nervos et industriam, mihi crede, excutient tibi istam verborum iactationem et te ex somno saepe excitabunt nec patientur se abs te, nisi virtute vincentur, honore superari.
ac[*](ac at eb1c, ed. V ) si, iudices, ceteris[*](ceteris om. e ) patriciis me et vos peregrinos videri oporteret, a Torquato tamen hoc vitium[*](hoc convicium Gulielmius ) sileretur; est enim ipse a[*](a om. Schol. ) materno genere municipalis, honestissimi ac nobilissimi generis, sed tamen Asculani. aut igitur doceat Picentis solos non esse[*](esse non e ) peregrinos aut gaudeat suo generi me meum non anteponere[*](non anteponere Teπ : ante non ponere (cf. Off. iii. 71) cett. (meliore numero)). qua re neque tu me peregrinum posthac dixeris, ne gravius refutere, neque regem, ne derideare. Nisi forte regium tibi videtur ita vivere ut non modo homini nemini sed ne cupiditati quidem ulli servias, contemnere omnis libidines, non auri, non argenti, non ceterarum rerum indigere, in senatu sentire libere, populi utilitati magis[*](magis utilitati e ) consulere quam voluntati, nemini cedere, multis obsistere. si hoc putas esse regium[*](regium regnum πb1gc2k ), regem me esse[*](regem me esse T: me regem esse cett. ) confiteor; sin te potentia mea, si dominatio, si denique aliquod dictum adrogans aut superbum movet, quin tu id potius profers quam verbi invidiam contumeliamque maledicti?
ego, tantis a me beneficiis in re publica positis, si nullum aliud mihi praemium ab[*](ab Te, Schol.: a cett. ) senatu populoque Romano nisi honestum otium postularem, quis non concederet? ceteri [*](ceteri supplevi ) sibi haberent[*](haberent haberent alii Sylvius ) honores, sibi imperia, sibi provincias, sibi triumphos, sibi alia praeclarae laudis insignia; mihi liceret eius urbis quam conservassem conspectu tranquillo animo et quieto frui. quid si hoc non postulo? si ille labor meus pristinus, si sollicitudo, si officia, si operae, si vigiliae deserviunt amicis, praesto sunt omnibus; si neque amici in foro requirunt studium meum neque res publica in curia; si me non modo non[*](modo non modo ς vocatio ea ) rerum gestarum vacatio sed neque honoris neque aetatis excusatio vindicat a labore; si voluntas mea, si industria, si domus, si animus, si aures patent omnibus; si mihi ne ad ea quidem quae pro salute omnium gessi recordanda et cogitanda quicquam relinquitur temporis: tamen hoc regnum appellabitur, cuius vicarius qui velit esse inveniri nemo potest?
longe abest a me[*](a me Ee: om. cett. ) regni suspicio; si quaeris qui sint[*](sin e ) Romae regnum occupare conati, ut ne replices annalium memoriam, ex domesticis imaginibus invenies. res enim gestae, credo, meae me nimis extulerunt ac mihi nescio quos spiritus attulerunt. quibus de rebus tam claris, tam immortalibus, iudices, hoc possum dicere, me qui ex summis periculis eripuerim[*](periculis erip. Te: erip. periculis cett. ) urbem hanc et vitam omnium civium satis adeptum fore, si ex hoc tanto in omnis mortalis beneficio nullum in me[*](me me ipsum e ) periculum redundarit[*](redundarit TEe: redundabit cett. ).
etenim in qua civitate res tantas[*](rem tantam Schol. ) gesserim memini, in qua[*](in qua b1k, Schol.: et in qua (qua in T) cett. ) urbe verser[*](verser (-or π) TEeπ, Schol.: om. cett. ) intellego. plenum forum est eorum hominum quos ego a vestris cervicibus depuli[*](repuli eψ2c ), iudices, a meis non removi. Nisi vero paucos fuisse arbitramini qui conari aut sperare possent se tantum imperium posse delere. Horum ego faces eripere de manibus et gladios extorquere potui, sicuti[*](sicuti Te: sicut cett. ) feci, voluntates vero consceleratas ac nefarias nec sanare potui nec tollere. qua re non sum nescius quanto periculo vivam in tanta multitudine improborum, cum mihi uni cum omnibus improbis aeternum videam bellum esse susceptum[*](esse bellum susceptum T: bellum susceptum esse e ).