Pro P. Sulla
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 6. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.
ac primum abs te illud, L. Torquate, quaero, cur me a ceteris clarissimis viris ac principibus civitatis in hoc officio atque in defensionis iure secernas. quid enim est quam ob rem abs te Q. Hortensi factum, clarissimi viri atque ornatissimi, non reprehendatur[*](reprehendatur (semel) ea ), reprehendatur meum? nam, si est initum a P. Sulla consilium inflammandae huius urbis[*](huius urbis Halm: huius urbis huius e: huius civitatis T: civitatis huius cett. ), exstinguendi imperi, delendae civitatis[*](civitatis e: urbis cett. ), mihi[*](michi me e: mihine Halm ) maiorem hae res dolorem quam Q. Hortensio, mihi maius odium adferre debent, meum denique gravius esse iudicium, qui adiuvandus in his causis, qui oppugnandus, qui defendendus, qui deserendus esse videatur[*](videtur e )? 'ita,' inquit; 'tu enim investigasti, tu patefecisti coniurationem.'
quod cum dicit,non attendit eum qui patefecerit hoc curasse, ut id omnes viderent quod antea fuisset occultum. qua re ista coniuratio, si patefacta per me est, tam patet Hortensio quam mihi. quem cum videas hoc honore[*](hoc honore Te: honore hoc cett. ), auctoritate, virtute, consilio praeditum non dubitasse quin innocentiam P. Sullae[*](innocentiam P. Sillae e: innocentem P. sillam (syllo T) cett. ) defenderet, quaero cur qui aditus ad causam Hortensio patuerit mihi interclusus esse debuerit; quaero illud etiam, si me, qui defendo, reprehendendum putas esse, quid tandem de his existimes summis viris et clarissimis civibus, quorum studio et dignitate celebrari hoc iudicium, ornari causam, defendi huius innocentiam vides. non enim una ratio est[*](est hoc loco hab. T, ante una e, post una cett. ) defensionis ea quae posita est in oratione; omnes qui adsunt[*](adsunt edd. VR: assunt codd. ), qui laborant, qui salvum volunt, pro sua parte atque auctoritate defendunt.
an vero, in quibus subselliis haec ornamenta ac lumina rei publicae viderem, in his me apparere nollem, cum ego[*](cum ego cod. Halmii: quorum ego (ope add. ς mg., auxilio add. b2ψς ) mei ) illum in locum atque in hanc excelsissimam[*](excelsissimam e: celsissimam cett. ) sedem dignitatis atque[*](atque et e ) honoris multis meis ac[*](ac et T ) magnis laboribus et periculis ascendissem? atque ut intellegas, Torquate, quem accuses, si te forte[*](forte e: om. cett. ) id offendit quod ego, qui in[*](in e: om. cett. ) hoc genere quaestionis defenderim neminem, non desim P. Sullae, recordare de ceteris quos adesse huic vides; intelleges et de hoc et de aliis[*](aliis Te: ceteris cett. ) iudicium meum et horum par atque unum fuisse.
quis nostrum adfuit Vargunteio? nemo, ne hic quidem Q. Hortensius[*](Q. om. e ), praesertim qui illum solus antea de ambitu defendisset. non enim iam se ullo officio cum illo coniunctum arbitrabatur, cum ille tanto scelere commisso omnium officiorum societatem diremisset. quis nostrum Serv. Sullam, quis Publium[*](Publium P. Lentulum ς ), quis M. Laecam, quis C. [*](C. suppl. Manutius ) Cornelium defendendum putavit, quis eis horum[*](iis horum Garatoni: horum iis πk: his horum cett. ) adfuit? nemo. quid ita? quia ceteris in[*](in ceteris e ) causis etiam nocentis viri boni, si necessarii sunt, deserendos[*](deserendos e: defendendos cett. ) esse non putant; in hoc crimine non solum levitatis est culpa[*](culpa est Tk: culpa e ) verum etiam quaedam contagio sceleris, si defendas eum[*](eum om. T ) quem obstrictum esse patriae parricidio[*](parricidio TEeaπ : om. cett. ) suspicere.
quid? Autronio nonne sodales, non conlegae sui, non veteres amici, quorum ille copia quondam abundarat, non hi omnes qui sunt in re publica principes defuerunt? immo etiam testimonio plerique laeserunt. statuerant tantum illud[*](illud tantum T ) esse maleficium quod non modo non[*](modo non modo e ) occultari per se sed etiam aperiri inlustrarique deberet[*](debet e ). quam ob rem quid est quod mirere, si cum isdem me in hac causa vides adesse cum quibus in ceteris intellegis afuisse[*](afuisse Lambinus: affuisse (abf. b2cχ ) codd. )? Nisi vero me unum vis ferum praeter ceteros, me asperum, me inhumanum existimari, me singulari immanitate et crudelitate praeditum.
hanc mihi tu si propter meas res[*](meas res Te: res meas cett. ) gestas imponis in omni vita mea[*](mea vita T ), Torquate, personam[*](Torq. personam Te: personam Torq. cett. ), vehementer erras. me natura misericordem, patria severum, crudelem nec patria nec natura[*](nec natura nec patria e ) esse voluit; denique istam ipsam personam vehementem et acrem quam mihi tum tempus et res publica imposuit iam voluntas et natura ipsa detraxit. illa enim ad breve tempus severitatem postulavit, haec in omni vita misericordiam lenitatemque desiderat.
qua re nihil est quod ex tanto comitatu virorum amplissimorum me unum abstrahas; simplex officium atque una bonorum est[*](bonorum est T: bonorum e: est bonorum cett. ) omnium causa. nihil erit[*](erit est eb1k ) quod admirere posthac, si in ea parte in qua hos animum adverteris me videbis. nulla est enim in re publica mea causa[*](mea causa Te: causa mea cett. ) propria; tempus agendi fuit mihi magis[*](mihi magis Tb1: magis mihi cett. ) proprium quam ceteris, doloris vero et timoris et periculi fuit illa causa communis; neque enim ego[*](ego Te: om. cett. ) tunc princeps[*](tunc princeps Teπk: princeps tunc cett. ) ad salutem esse potuissem, si esse alii comites noluissent. qua re necesse est, quod mihi consuli praecipuum fuit praeter alios, id iam privato cum ceteris esse commune. neque ego hoc partiendae invidiae, sed communicandae laudis causa loquor; oneris mei partem nemini impertio, gloriae bonis omnibus.
'in Autronium testimonium dixisti,' inquit; 'Sullam defendis.' hoc totum eius modi est, iudices, ut, si ego sum[*](sum Teb1: sim cett. ) inconstans ac levis, nec testimonio fidem tribui convenerit nec defensioni auctoritatem; sin est in me ratio rei publicae, religio privati offici, studium retinendae voluntatis bonorum, nihil minus accusator debet dicere quam a me defendi Sullam, testimonio[*](testimonio fort. delendum ) laesum esse Autronium. videor enim iam[*](iam Teaπ, Schol.: om. cett. ) non solum studium ad defendendas causas verum etiam[*](etiam Teπ, Schol.: om. cett. ) opinionis aliquid et auctoritatis adferre; qua ego et moderate[*](ego et moderate Te: et moderate ego cett. ) utar, iudices, et omnino non uterer, si ille me non coegisset.
duae coniurationes abs[*](ab e ) te, Torquate, constituuntur, una quae Lepido et Volcatio consulibus patre tuo consule designato facta esse dicitur, altera quae me consule; harum in utraque Sullam dicis fuisse. Patris tui, fortissimi viri atque optimi consulis, scis me consiliis non interfuisse[*](non interfuisse interfuisse dicis e ); scis me, cum mihi summus tecum usus esset, tamen illorum expertem temporum et sermonum fuisse, credo quod nondum penitus in re publica versabar, quod nondum ad propositum[*](praepositum e ) mihi finem honoris perveneram, quod me[*](me Teπb2: mea cett. ) ambitio et forensis labor ab omni illa cogitatione abstrahebat.
quis ergo intererat vestris consiliis? omnes hi quos vides huic adesse et in primis Q. Hortensius; qui cum propter honorem ac dignitatem atque animum eximium in rem publicam[*](atque dignitatem ac animum extimumque in rem p. e ), tum propter summam familiaritatem summumque amorem[*](amorem ec: honorem cett. ) in patrem tuum cum[*](cum tum πbς ) communibus tum praecipuis patris tui periculis commovebatur. ergo istius coniurationis crimen defensum ab eo est qui interfuit, qui cognovit, qui particeps et consili vestri fuit et timoris; cuius in hoc crimine propulsando cum esset copiosissima atque ornatissima oratio, tamen non minus inerat auctoritatis[*](auctoritatis inerat eb ) in ea quam facultatis. illius igitur coniurationis quae facta contra vos, delata ad vos, a vobis prolata esse dicitur, ego testis esse non potui; non modo animo[*](animo Teaπ, Schol.: enim cett. ) nihil comperi, sed vix[*](vix om. Schol. ) ad auris meas istius suspicionis fama[*](famam Schol.: fama non Mai ) pervenit.
qui vobis[*](vobis vobiscum (nob. e) ebς ) in consilio fuerunt, qui vobiscum illa cognorunt, quibus ipsis periculum tum conflari putabatur, qui Autronio non adfuerunt, qui in illum testimonia gravia dixerunt, hunc defendunt, huic adsunt[*](assunt Teaπ ), in huius periculo declarant se non crimine coniurationis, ne adessent ceteris, sed hominum maleficio deterritos esse. mei consulatus autem tempus et crimen maximae coniurationis a me defendetur. atque haec[*](haec (hic e) Teπk: om. cett. ) inter nos partitio defensionis[*](defensionis Tπ : om. cett. ) non est fortuito, iudices, nec temere facta; sed cum videremus eorum criminum nos patronos adhiberi quorum testes esse possemus, uterque nostrum id sibi suscipiendum putavit de quo aliquid scire ipse atque existimare potuisset.
et quoniam de criminibus superioris coniurationis Hortensium diligenter audistis, de hac coniuratione quae me consule facta est hoc primum attendite. multa, cum essem consul, de summis[*](summae Lambinus ) rei publicae periculis audivi, multa quaesivi, multa cognovi; nullus umquam de Sulla nuntius ad me, nullum indicium[*](indicium ab2χψ1 : iudicium cett. ), nullae litterae pervenerunt, nulla suspicio[*](nulla suspicio del. Mommsen (cf. § 20)). multum haec vox fortasse valere deberet[*](valere deberet Tea: deberet valere cett. ) eius hominis qui consul insidias rei publicae consilio investigasset, veritate aperuisset, magnitudine animi vindicasset, cum is se[*](is se Te: ipse cett. ) nihil audisse de P. Sulla, nihil suspicatum esse diceret. sed ego nondum utor[*](utar Teπ : utor cett. ) hac voce ad hunc defendendum; ad purgandum me potius utar, ut mirari Torquatus desinat me qui Autronio non adfuerim[*](non affuerim Teπ : affuerim ab1: abfuerim cett. ) Sullam defendere.
quae enim Autroni fuit[*](fuit Autronii Schol. ) causa, quae Sullae est? ille ambitus iudicium tollere ac disturbare primum conflato voluit gladiatorum ac fugitivorum tumultu, deinde, id quod vidimus omnes, lapidatione atque concursu; Sulla, si sibi suus pudor ac dignitas non prodesset, nullum auxilium requisivit. ille damnatus ita se gerebat non solum consiliis et sermonibus verum etiam aspectu atque[*](atque et ec ) voltu ut inimicus esse amplissimis ordinibus, infestus bonis omnibus, hostis patriae videretur; hic se ita fractum illa calamitate atque adflictum putavit ut nihil sibi ex pristina dignitate superesse arbitraretur, nisi quod modestia retinuisset.